utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240436

Charter Number: 02240436
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1031 - 1060
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.112)
map View Map
Charter:
Sacrosancte ecclesie Beati Vincentii martiris que est sita infra ambitum meniorum Matisconis Ego Vendrannus pro remedio anime mee per laudationem et consensum parentum et amicorum meorum dono ad mensam fratrum Domino inibi servientium aliquid de rebus meis hoc est unum mansum majore ex parte vinea edificatum cum terra arabili sibi adjacente cum furno et torculari Est autem hic mansus situs in pago Matisconensi in agro Arpaiacensi Alichier nominatus terminatur vero a mane terra Sancti Pauli a medio die terra Sancti Vincentii a sero terra Wichardi a circio via publica Habet autem a medio die in uno fronte perticas XIIII et III pedes et a sero in longum perticas XVIII et a circio in alio fronte perticas XVI a mane autem non mensuratur quia longior et latior in ea parte habetur Igitur infra istas terminationes vel perticationes dono ipsum mansum ab omni calumnia et debito liberum fratribus predicti loci eo pacto ut dum vixero teneam et possideam loco beneficii et unoquoque anno investitura unum modium vini reddam post decessum vero meum cum omni integritate revertatur ad ipsos S Vendranni qui fieri et firmare rogavit S Sufficie uxoris ejus S Alberti filii ejus S Maimbaldi S Johannis S Euvrardi Factum est hoc Matiscone regnante Henrico Francorum rege Datum per manum Willelmi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter