utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240443

Charter Number: 02240443
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1031 - 1062
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.113)
map View Map
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie infra muros Matisconis constructe in honore Beati Vincentii martiris dicate cui Walterius episcopus presse videtur Ego Hugo de Caniainus in communione fratrum Domino ibidem servientium quamdam hereditatem in pago Lugdunensi sitam Berlectinis nominatam sicut frater meus Otgerius qui prius eidem ecclesie de ista eadem hereditate donum fecerat hoc autem donum facio jam dicte ecclesie specialiter pro anima fratris mei Otgerii qui prius ut dictum est hoc ipsum donum et precando fecit et faciendo fieri rogavit deinde pro anima patris mei et matris mee et pro mea ut ab hac die in antea fratres ejusdem ecclesie jure perpetuo teneant et possideant eam hereditatem cum pratis et silvis et aquis aquarumque decursibus et terris arabilibus atque omnibus ad eam pertinentibus Precor autem ut nulli extraneo vel seculari homini ipsa hereditas in beneficio vel aliquo modo detur quod si factum fuerit ego autem heredes mei simili modo ipsam habere valentes laudo etiam et confirmo donum de curtilo qui est in eodem Lugdunensi pago in villa Curte Vientine situs quem frater meus Wichardus pro anima sua predicte ecclesie contulit Terminatur autem supradictus curtilus a mane de ipsa hereditate a medio die via publica a sero terra Constantii a circio terra Sancte Marie et via publica Infra istas terminationes laudando dono et donando laudo supradictum curtilum sicut et frater meus supradictus fecit sepe dicte ecclesie pro anima sua et pro mea ut ab hac die in antea in communione sua teneant et possideant eum sicut voluerint Si quis de heredibus vel successoribus nostris aut quilibet alius calumniam aut tortitudinem aliquam de istis donationibus fratribus ejusdem ecclesie fecerit nisi resipuerit anathema fiet S Hugonis qui fieri et firmare rogavit S Walterii decani S Joffredi S Ailaldi S Wichardi S Widonis S Oddonis Data per manum Armanni IIII nonas Julii regnante Henrico rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter