utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240449

Charter Number: 02240449
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1031 - 1060
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra menia Matisconis Ego Gislebertus et uxor mea Emeltrudis pro remedio animarum nostrarum donamus unum mansum cum vinea et omnibus appendenciis in pago Matisconense in agro Salorniacense in villa Fontanilias Terminatur a mane via publica in tribus partibus terra Sancti Vincentii habet in longo perticas XXXII de una parte et de alia parte in longum perticas XXX de latus a mane perticas XVI et dimidiam a sero perticas VII Infra istas terminationes vel perticationes donamus Domino et sancto Vincentio ut ab hac die in antea faciant rectores Sancti Vincentii in Dei servitio quicquid facere voluerint si quis contradixerit auri libras X persolvat firmaque permaneat cuncto tempore
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter