Charter Document - 02240454
Charter Number: 02240454
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1041 - 1065
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.115)
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1041 - 1065
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.115)
View Map
Charter:
Notum sit omnibus hominibus quod ego Joffredus comes recognoscens me numero peccatorum et offensionum meorum impediri veni ante sanctum altare et ante reliquias Beati Vincentii martiris confitens peccata mea promittensque de preteritis emendationem de futuris cautelam auxiliante Dei misericordia Igitur ut ipse beatus Dei martir dignetur pro me deprecari omnipotentem Dominum ut michi misereatur et me sicut necesse fuerit dirigat dono illi sibique servientibus canonicis quemdam servum nomine Drogonem cum uxore sua nomine Tedrada cum filiis et filiabus eorum Werpio etiam et remitto debita et omnes consuetudines quas ego et pater meus et antecessores mei prendiderunt in omnibus illis terris Sancti Vincentii que in villa Sanciaco conjacent Igitur ut hec donatio seu werpitio firma permaneat propria manu illam firmo meisque fidelibus firmare precipio