utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240475

Charter Number: 02240475
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1031 - 1060
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus videlicet et futuris quia cum resideret domnus Walterius episcopus in sinodo sua in conventu canonicorum plurimorumque sacerdotum adiit ejus presentiam quidam miles nomine Gauslenus humiliter deposcens ut concederet sibi per precarie firmitatem quasdam ecclesias scilicet ecclesiam de Cirose in honore Beati Johannis sacratam et aliam de Chisciaco in honore Beati Petri dicatam quas etiam Galo pater ejus eodem modo tenuerat Domnus itaque presul dignum ducens precibus ejus annuere per consilium canonicorum plurimorumque ibi adstantium concessit predicto Gausleno per precariam sicut petebat predictas ecclesias cum omni integritate eo pacto ut ipse eas in vita sua teneat et possideat et unoquoque anno in festivitate Sancti Vincentii census duorum solidorum ad mensam fratrum persolvat Post decessum vero ejus hec eadem precaria primogenito filio ejus si legalis extiterit per eamdem conventionem sit si autem legalem heredem non habuerit Rotberto fratri ejus eodem modo in vita sua permaneat post decessum vero eorum ad ecclesiam Beati Vincentii revertantur cum omni integritate S Walterii presulis qui fieri firmareque precepit S Walterii nepotis ejus decani S Rannulfi levite S Raculfi sacerdotis S Bernardi sacerdotis S Bragilenci S Odonis S Rotlanni S Arnulfi S Girbaldi Data per manum Willelmi V idus novembris regnante Henrico rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter