utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240510

Charter Number: 02240510
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1096 - 1124
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie in honore Beati Vincenti martiris constructe quam domnus Berardus episcopus ad regendum habere videtur Ego Hunfredus de Vela veniens in capitulo ejusdem Matiscensis ecclesie presentibus domno Berardo presule cum canonicis suis recognoscens peccatum et injuriam quam per occupationem ego et germanus meus Otgerius Sancto Vincentio de tertia parte nemorum a rivulo Vela usque ad defensum Udulrici de Balgiaco feceramus in manu supradicti Berardi presulis per annulum ejusdem vuerpivi et concessi illam tertiam partem silvarum a Vela usque ad defensum Udulrici sicut in antiquis scriptis suis per donum regium corroboratis canonici habebant et ita deinceps quiete et inconcusse teneatur Ipse vero domnus Beraldus episcopus hanc vuerpitionem accipiens canonicis suis laudantibus concessit michi de hoc quod tanto tempore injuste tenueram indulgentiam et spiritualium bonorum ecclesie me participem fieri laudavit in perpetuum Hujus rei testes sunt Artaldus decanus et Johannes cantor et Bernardus de Cariloco archipresbiter et Bernardus de Vela et Hugo de Alvernia
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter