utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240511

Charter Number: 02240511
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1096 - 1124
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit tam filiis Matiscensis ecclesie quam aliis fidelibus christianis quod Stephanus canonicus de Calomonte in presentia domni Berardi Matiscensis episcopi et suorum clericorum dedit unum mansum in pago Lugdunense atque parrochia de capella que est Beati Petri regularium canonicorum in Brutoria villa cum omnibus appendiciis In manso isto residet Wichardus prudens rusticus qui debet in servitio in Pascha Domini agnum unum in cisione prati sex nummos in cisione messium unum prandium cum pluribus sociis et unum sextarium avene in vindemiis similiter XII denarios in Nativitate Domini XII denarios III panes dimidium sextarium vini in initio Quadragesime unum caponem in medio Quadragesime sex nummos Stephanus hanc cartam firmavit firmareque precepit S prioris Gausmari S Odonis S Guigonis S Pontii S Raconis S Gaufredi S Stephani de Sancto Cirico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter