Charter Document - 02240512
Charter Number: 02240512
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1074 - 1096
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.130)
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1074 - 1096
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.130)
View Map
Charter:
Ad omnium presentium futurorumque dubietatem repellendam describimus quia quidam miles nomine Maiolus adiit presentiam domni Landrici Matiscensis episcopi et canonicorum ipsius petens ut sibi concederent quemdam curtilum situm in villa Vinzellis et quamdam silvam et unum pratum ad ipsum curtilum continens tantum in vita sua in loco prestarie Cujus petitionibus annuentes concesserunt ei supradicta eo scilicet pacto quod ipse ea in vita sua tantum teneret et edificaret post mortem vero ipsius Sanctus Vincentius et canonici Matisconis ea que supradicta sunt cum omni edificio ibidem facto sine ulla molestia et calumnia alicujus successorum ipsius et heredum suorum reciperent et ulterius in pace possiderent Hujus autem precarie benevolentia concessit supradictus Maiolus et filius ejus Aymo nomine omnia illa placita et omnia illa dona que antecessores sui fecerunt Beato Vincentio et canonicis Matisconis De terris suis nominatim etiam concessit ipse et filius ejus Aymo mansum in villa Cavaniaco quem Stephanus filius Artabaldi dederat Sancto Vincentio terras etiam quas Brendencus et Umbertus propinqui ipsius Beato Vincentio et canonicis Matisconis laudaverant sicut in cartis descriptum habetur quatenus omnis lis et discordia inter eos multoties habita pacificata remaneret Testes hujus placiti et concordie fuerunt Stephanus de Bassiniaco et Ansedeus Rebutinus et Rotbertus de Cantriaco