Charter Document - 02240514
Charter Number: 02240514
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1096
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.130)
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1096
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.130)
View Map
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum Dei dilecto fratri Landrico Matisconensi episcopo suisque successoribus a canonicis promovendis in perpetuum Justis votis assensum prebere justisque petitionibus aures accomodare nos convenit que licet indigni justicie custodes atque precones in excelsa Petri et Pauli principum apostolorum specula positi Domino disponente videmur existere Tuis igitur frater in Christo reverende Landrice justis petitionibus annuentes sanctam Matisconensem ecclesiam cui auctore Domino presides apostolice sedis auctoritate munimus Statuimus enim ut ecclesia de Prisciaco de Fabricis de Verchessoto de Mardubrio ecclesia Sancti Amoris [] omnia que tua fraternitas occupatorum manibus ereptavit Matisconensi ecclesie reparavit universa etiam que juste ad eamdem ecclesiam pertinere noscuntur tibi tuisque successoribus libera semper et illibata serventur Interdicimus etiam ut te ad Dominum evocato vel tuorum quolibet successorum nullus omnino invitis vestre ecclesie clericis aut episcoporum aut ecclesie res auferre diripere aut distrahere audeat ipsum etiam clericorum claustrum et claustri domos ita semper liberas permanere sancimus ut nemini illic violentiam liceat irrogare Ad hec adicientes decernimus ut quecumque in posterum liberalite principum vel oblatione fidelium vestra ecclesia juste atque canonice poterit adipisci firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant Si quis sane in crastinum archiepiscopus aut episcopus imperator aut rex dux comes vicecomes judex aut ecclesiastica quelibet secularisve persona hujus privilegii paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonitus si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat atque a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini redemptoris nostri Jhesu Christi alienus fiat et in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem ecclesie juste servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant amen Jhesus Maria Datum Cluniaci per manum Johannis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis XV kal novembris indictione III anno Dominice incarnationis millesimo XCVI pontificatus autem domni Urbani secundi pape VIII