Charter Document - 02240527
Charter Number: 02240527
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1060 - 1118
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.135)
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1060 - 1118
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.135)
View Map
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie intra muros Matisconis site in honore Beati Vincentii martiris fundate Ego Otto miles de Beriaco dono quamdam ancillam meam nomine Osanam filiam Constantii de Vallis cognominati Primum autem facio hoc donum Domino et Sancto Vincentio et canonicis ejus pro anima mea et pro animabus parentum meorum deinde quia pro hoc beneficio michi partem dederunt in eleemosinis et in benefactis suis tertio quia michi pro hoc XV soldos denariorum tribuerunt Pro his igitur concedo eis supradictam feminam sine ulla retentione et absque ullo malo ingenio ut sicut michi et antecessoribus meis ipsa et parentes ejus secundum morem mundanum servierunt sic illa deinceps et progenies que de ea exierit secundum morem ecclesiasticorum serviet predicte ecclesie et canonicis ejus in futurum Quod donum si quis contradixerit iram Dei incurrat et solutionem legis sue septempliciter persolvat Quod hec donatio in futurum firma permaneat cum stipulatione subnixa Data Matiscone V idus novembris per manum Duranni scriptoris ad vicem cancellarii Rannulfi tempore regis Philippi S Ottonis qui fieri et firmare rogavit S Eldini nepotis ejus S Rannaldi militis