Charter Document - 02240529
Charter Number: 02240529
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1051
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.135)
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1051
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.135)
View Map
Charter:
Notum sit omnibus filiis sancte Matiscensis ecclesie presentibus scilicet atque futuris quod anno ab incarnatione Domini MLI Hebrei Matiscenses consuetudinem debitalem pigmenti quam natali Innocentium cantori ipsius ecclesie reddere consueverant quamque jam deminutam denegando ac peterando habebant iterum se idem debitum ulterius reddituros confessi sunt non absque certa mensura et pondere ut ante fecerant unde et illud quartam partem usque jam pene detruncaveratne sed sub communi constitutione libram pigmenti vel ipsius cujus due partes sunt meliores tertia karioris se reddituros in antea firmaverunt sub firmitate vel testimonio horum fide jussorum Durannus et frater ejus Vitsaacus Bonus Bonitus Berardus Hujus itaque debiti libram firmaverunt in manu Rannulfi junioris se deinceps reddituros tempore Nativitatis Domini et tempore paschali caligas de optimo panno