Charter Document - 02240532
Charter Number: 02240532
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1096 - 1124
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.135)
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1096 - 1124
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.135)
View Map
Charter:
Omnia que instantis temporis cursu debent firma permanere necesse est ea litterarum apicibus annotari quo earum notitia future lites valeant citius sopinari Presentibus igitur atque futuris notificare volumus quod quedam matrona nobilis Adalasia nomine per manum Bernardi archipresbiteri et alterius Bernardi capellani de Mardubrio presentiam domni Berardi venerabilis Matiscensis episcopi adiit et ei et canonicis sancti martiris Vincentii de alodio suo in parrochia de Mardubrio redemptione anime mariti sui et antecessorum suorum legitime obtulit in quo capella in honore Sancte Marie Magdalene fundaretur Fundata igitur capella domnus memoratus episcopus ad eamdem capellam cum duobus archidiaconis Gauceranno videlicet atque Bernardo et archipresbitero Bernardo atque Hugone et Willelmo subdiacono perexit et eam XV kalendas septembris benedixit et in cimiterium ibi fecit supradicta matrona cum filiis suis obnixe precantibus et Hugone Truanno atque Herberto fratre ejus necnon femine jam dicte dominis et amicis laudantibus Hujus denique doni testes sunt Stephanus canonicus de Mardubrio Radulfus prepositus et Pontius de Cava Rupe