utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240537

Charter Number: 02240537
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1096 - 1124
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noticie presentium et futurorum commendamus quod Stephanus Boninus in expeditione sua de Hierusalem pro salute anime sue uxore sua et fratribus suis laudantibus dedit et concessit Beato Vincentio medietatem vercherie alodii sui que vocatur ad Arsis sita in villa de Montaniaco et terminatur a meridie via publica a septentrione terra Argimbaldi de Moncello ab oriente terra Sancti Martini Testes hujus doni sunt Galo monachus Hugo de Vitriaco Bernardus Bisornatus et Leodegarius Boninus germanus Stephani qui Leodegarius postea hoc in capitulum domno B episcopo et canonicis laudavit et concessit Insuper ipse Leodegarius concessit et vendidit postea alteram medietatem hujus supradicte vercherie beato martiri Vincentio et canonicis inibi degentibus accipiensque a Bernardo archidiacono XIII solidos et dimidium Matisconensis monete laudante hoc Hugone Bonino fratre ipsius Leodegarii Testes istius rei sunt Stephanus de Sancto Cirico Rotbertus Cubili Isembardus clericus Bernardus pictor
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter