utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240554

Charter Number: 02240554
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1096 - 1124
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.141)
map View Map
Charter:
Denique vero Rotberto alio fratre jam multo ante tempore defuncto uxor et filii ejus remanserunt qui in patris injuria perseverare cupientes et contra domnum Berardum episcopum et canonicos per multos dies repugnantes et in episcopum cum canonicis sepius calumpniantes et nisi rectum poscentes ad ultimum amicorum suorum consilio per manum Bernardi de Secchinis et Otgerii prepositi ab episcopo diem determinatum petierunt in quo res eorum justitia exigente discuteretur Veniente autem die placiti rectum penitus firmare vel facere renuerunt quod amici eorum videntes placitum concordie a domno episcopo et canonicis postulaverunt videlicet ut unum Rotberti filium nomine Stephanum in canonicale consortium susciperent et matri cum aliis filiis VI libras denariorum persolverent quatenus uxor cum marito Dalmacio et omnes filii Rotberti quodcumque juris Sancti Vincentii terrarum et silvarum ipse Rotbertus tenuerat totum quiete et in pace dimitterent solummodo retinentes ut a tribus aut quatuor parrochianis de Cantriaco vel de Quercu sub anathemate aut sacramento terrarum veritas eis demonstraretur quod domnus Berardus episcopus et canonici quamvis justam causam habuissent laudaverunt et concesserunt Postea vero insimul venientes in manu domni Berardi episcopi Sancto Vincentio et fratribus in monasterio suo degentibus ut supradictum est verpiverunt et omnibus modis finierunt et in fide sua pacem super hac verpitione promiserunt accipientes ab episcopo et canonicis licet injuste supradictos solidos diem alterum postulantes qua canonica Stephano Rotberti filio daretur Dato vero die et veniente ambo Vuigo et Stephanus germani in capitulo Sancti Vincentii se presentaverunt et ibi iterum verpiverunt et quam librum in manu tenentes super altare Sancti Vincentii verpiverunt quicquid juris Sancti Vincentii tres aut quatuor prenominati homines ostenderent deinde Stephanum in canonicale consortium receperunt et diem eis dederunt in qua hominibus prelibatis secundum predictum pactum terras ostendere certissime fecerint Postea vero domnus Berardus et canonici quiete et in pace tenuerunt et possederunt S de verpitione in camera episcopi per manum Bernardi de Secchinis et Otgerii prepositi in manu ejusdem episcopi ab uxore Rotberti et omnibus filiis ejus facta Sunt testes idem Bernardus et Otgerius et Bernoldus de Sancto Sulpicio Radulfus de Quercu Bernardus de Toriaco Artaldus decanus Johannes cantor Gauscerandus archidiaconus cum aliis De verpitione Guigonis et Stephani super altare Sancti Vincentii sunt testes Gauscerannus archidiaconus Bernardus Bisornatus Guigo de Germola cum multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter