utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240555

Charter Number: 02240555
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1096 - 1124
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Revocatis ad concordiam litibus provisoribus sequestre pacis et amatoribus attinere videtur curam gerere ne a posterorum notitia caligine oblivionis certa priventur ea de quibus in posterum si tenebris involvuntur ignorantie lites rursus et rediviva certamina oriri posse providentur quorum emulationi nos aliquamtum occupati quemadmodum lis et controversia que inter ecclesiam Matisconensem et Remfredum filiosque suos propter terram de Monte Gudino fuit terminata sic posteris nostris scribere et scribendo certificare curavimus Sciant igitur presentes et posteri predictum Remfredum ejusque filios ex his que se tenere a Matiscensi ecclesia Sancti Vincentii conabatur astruere duo nemora cum terris in eadem villa de Veniere in planum redactis et villanis easdem complanationes inhabitantibus cum omnibus ibidem plantatis seu edificatis Sancto Vincentio ejusque canonicis in pace devenisse preter vineas quas sibi de sua proprietate plantaverunt et edificaverunt de vino quarum singulis annis prefatis canonicis quartam reddiderunt partem sibi eas suisque successoribus Matiscensis ecclesie permissione possidere absque denominato licebit servitio Concessit etiam eamdem ecclesiam predictis Remfredo suisque filiis in jam dictis nemoribus ubi eos ad utilitatem Sancti Vincentii custodes ac forestarios deputavit de singulis querelibus quas ille qui in Matisconensi ecclesia precentoris fungetur officio donaverit terra enim hec de qua agimus officium illud commutari semper et sequi in nostra consuevit ecclesia singulos habere denarios Preterea concessum est eis quando predicta nemora glandes scilicet alimenta porcorum tulerint XXV porcos de suis propriis postquam glandes jussu precentoris aliis exponentur porcis in illis nemoribus sine pretio pascere eo vero anno quo precentor ultra pretaxatum numerum de propriis ibidem nutriat porcis totidem quot et ipse preposito suo de suis similiter propriis si tot habeat mittere licebit Si quid autem in curtilis suis vel vercariis de quibus quintas eos reddere non est institutum plantaverunt vel edificaverunt totum ipsorum erit absque denominato servitio Quicquid vero in terris illis que domino quintas debent ab ipsis vel ab aliis in domibus vineis vel aliis est edificatum canonicis Sancti Vincentii totum per judicium et concordiam redditum est atque concessum preter grangiam unam et vineas que dicuntur in feudo cum domibus ibi edificatis et exceptis quoque vineis illis quas ipsi in jam dicta terra de suo proprio plantaverunt que eorum possessioni sunt addite quartam tantum partem vini singulis annis precentori persolvendo Statutum est etiam ut pro duobus pratis qui in eadem habentur villa singulis annis arietes singulos cum vellere persolvat et ut ille qui preposituram habuerit nullam aliam habeat seque cum domno suo precentore hominio fidelitatisque sacramento astringat neque quemquam de rusticis nisi domino volente atque jubente abicere seu adicere presumat domnus autem hospitandi dehospitandique quem voluerit libertatem habeat ita tamen ut si pro homine hospitando quicquam acceperit suum prepositus commodum non admittat Hac itaque verpitione facta preposito predicte terre suisque fratribus de servitio quod ipse ante vel antecessores sui precentoribus aliis pro omnibus his que hic scribuntur werpivisse et retinuisse fecerunt nichil est condonatum sed quantumcumque quomodocumque aliis servierunt eodem modo pro his solis que sibi concessa sunt seseque Gausceranno precentori suisque successoribus servituros promiserunt S Berardi episcopi S Artaldi decani S Gauseranni precentoris S Bernardi archidiaconi S Humberti archidiaconi S Remfredi S Stephani prepositi S Rotberti sacerdotis S Adalardi clerici S Stephani monachi S Hugonis de Loasia S Gausmari prioris S Guichardi S Itgerii S Otgerii de Miseriaco
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter