utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240569

Charter Number: 02240569
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1096 - 1124
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte Dei ecclesie filiis tam presentibus quam futuris notum fieri volumus quum Hugo de Toria de placito quod cum sancte Dei Matiscensis ecclesie canonicis antecessores sui et ipse fecerant diu licet injuste calumpniam intulit Quapropter domnus et venerabilis Berardus Matiscensis ecclesie presul atque canonici cum prefato Hugone in villa Taxoniaci convenientiam habuerunt ubi jam bis nominatus Hugo suam injustitiam justitiamque canonicorum recognoscens quicquid in potestate Obremarum in terra Sancti Andree et Sancti Vincentii vel in cimiterio seu in mansum Rexerii sive arationem sive quid aliud calumpniaverat quicquidve feodarii ab eo in his locis habere dicebantur uxore sua laudante et confirmante Domino et preciosissimo martiri Vincentio omnimoda werpitione finivit et ut deinceps canonici Domino inibi servientes libere possiderent concessit adjungens quod si feodarii aliquam moverent inquietudinem se nullum inde eis prebere auxilium seu testimonium nec per justiciam quam prelibati canonici super eos exercerent aliquo modo illis molestus fieret Hoc fecit jam sepe nominatus Hugo de Toria et uxor sua per manum domni Berardi episcopi Matiscensis et Gausceranni precentoris Testes autem hujus rei sunt Stephanus de Sancto Cirico Petrus de Beyviers Gauscerannus de Mispiliaco Bernardus Julianus et Aimo frater ejus Stephanus clericus Otgerius de Sancto Cirico Leodegarius Vallis Grinose Wido Dalbent Letaldus de Cosiaco Bernardus Boschaio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter