utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240588

Charter Number: 02240588
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1144 - 1166
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.153)
map View Map
Charter:
Quia placita et convenientias solet vetustas abolere et pravitas hominum immutare jusjurandum quod Narduinus et Eulardus frater suus de Sala fecerunt Matiscensi ecclesie placuit presenti scripto memorie commendare Juraverunt autem Nardinus et Eulardus Matiscensi episcopo videlicet et successori ejus et illi qui locum episcopi teneret et canonicis Sancti Vincentii et hominibus eorum clericis et laicis liberis et servis et terris et possessionibus et rebus eorum generaliter quas tunc habebant et habituri erant pacem firmam et perpetuam tenere de se de conductibus suis et de suis justitialibus Preterea in pace sacramento eodem comprehensum est quod placita et convenientias quas ante Matiscensi ecclesie fecerant deinceps firma tenerent salvis antiquis consuetudinibus quas habent in terra Sancti Vincentii In quibus si ultra debitum et antiquum jus capere vellent venirent inde ad cognitionem et quod eis cognitio auferret sub eodem juramento postea in pace dimitterent si autem pax ab utroque vel ab altero vel a suis infringeretur juraverunt quod infra XIIII dies quibus hoc cognoscerent vel inde arrationati essent ab episcopo sive vicario vel proprio nuntio ejus vel a decano sive a vicario ejus vel proprio nuntio ejus ambo pro fori facto communi aut pro fori facto unius solius Matisconem se obsides conducerent et ubi prius pro priori fori facto se conducerent Matisconem vel Cluniacum ibi deinceps in obstagium redirent nec in alterutrum postea se transumtarent sed ibi capti obsides permanerent donec foris factum personalem aut ad liberam concessionem ejus cui injuria fore facta restitueret Si vero de obstagio se perjurarent ejusdem obsides alios Narduinus alios Eulardus qui juraverunt quod infra XIIII dies quam arrationnati essent Matisconem in obstagium se conducerent et donec foris factum personalem emendatum foret in obstagium permanerent et quotiens arrationarentur vel elongarentur totiens in obstagium redirent et tenerent ita tamen quod obsides unius pro fori facto alterius obsides non essent obsides autem Eulardi ipsemet Eulardus Narduinus frater ejus Paganus de Classiaco Gaufridus de Minciaco Ugo de Christolio de Bascent Ugo de Cavannis Stephanus de Mont Enricus de Cavannis Maiolus Rebutinus Bernardus Merius Aymo Rebutinus Hugo de Classiaco senex Umbertus Bugarius Seguinus de Branciono Bernardus de Cavannis Isti vero sunt obsides ex parte Narduini Gaufridus de Marriaco Leotaldus de Buxeria Paganus de Sala et Falco frater ejus Guido de Campens Bernardus miles Letaldus cocus et Boninus filius ejus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter