utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240601

Charter Number: 02240601
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1142
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.156)
map View Map
Charter:
Humana conditio sic per lapsum primi parentis originali peccato est gravata ut jussa et audita quamdoque vix intelligat intellecta nonnumque a memoria soleant decidere ad cujus miserie levamen apices litterarum sunt inventi ut quid perpetuo mansurum stare volumus litterarum custodie commendemus Noscat itaque sequens posteritas quia Willelmus Willelmi comitis filius Nivernensis pro remedio anime sue et beneficio suorum antecessorum ecclesie Matisconensi decimam de Altera Curte donavit atque concessit atque donum quod suus pater eidem ecclesie fecerat videlicet ecclesiam de Chanverico sepulturas oblationes et decimas quas in dominio habebat et si quas in eadem parrochia alias decimas adquirere possent ipse et uxor sua Yda laudaverunt et confirmaverunt Et ut constans atque firma donatio consisteret cartam inde fieri et suo proprio sigillo sigillari precepit Hujus siquidem rei fidelissimi adsunt testes Guigo precentor Stephanus archidiaconus Bernardus senechaldus Rotbertus de Chantriaco Archimbaldus et Otto Artaldus Durannus Pontius de Montis Podio [Raimundus de Montis Podio] Hugo Jostbertus Gaufridus de Miliaco Hugo frater Pontii Gaufridus prepositus Landricus frater ejus Willelmus clericus Guido Gumberius Aimericus Durannus Bastardus Cercanicus Ivo capellanus Teobaldus canonicus Brito de Sancto Salvatore Facta est hec carta et donatio Diviaco publice anno ab Incarnatione Domini MCXLII in festivitate Beati Laurentii tempore Ludovici regis Francorum et Fromundi Nivernensis episcopi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter