Charter Document - 02240626
Charter Number: 02240626
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1167 - 1184
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.162)
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1167 - 1184
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.162)
View Map
Charter:
Oblivionis vicium quod ex humane nature corruptione processit ante notationem litterarum corrigi posse veteres tradiderunt unde prudencioribus placuit quedam scribere quatenus meus humana variis prepedita negotiis quia universa non potest saltem que necessaria sunt memorie valeat commendare Ea itaque ratione scribendum duximus quod Rodulfus de Marne quicquid habebat in villa Ammuniaci quod ex parte matris ad eum devenerat ecclesie Beati Vincentii et canonicis ibidem servientibus pro nonaginta librabus Cluniacensibus vendidit Fuit autem hujus modi venditio facta apud monasterium de Chapasia ubi et pacem in ea tenere et garantiam portare juraverunt ipse Rodulfus et duo nepotes ejus V de Saldini et V de Runle Fidejussores quoque ejus facti miserunt Jotcerannum Grossum et Gaufridum Richardi et Richardum de Sanciaco et Jocerannum la Veilla Dalmatius quoque Nugerinus pacem in ea tenere juravit et Stephanus de Centarbens et frater ejus clericus Fuerunt autem huic facto presentes isti Jocerannus de Brancium Seguinus de Brancium Stephanus de Cortevais Enricus de Marne Bernardus capellanus de Capasia Johannes capellanus de Ammuniaco David frater ejus Guichardus de Villario Guillelmus Piseis cellerarius de Ossellis Hujus modi venditionem laudaverunt et pacem juraverunt uxor predicti Rodulfi Beatris et Villana soror ejus et Unbergia mater ejusdem hoc tamen expostulans quod post obitum suum quasi pro canonico singulis annis commemoratio in ecclesia Beati Vincentii pro ea fieri Facta fuit ista laudatio apud Melice in domo ejusdem Rodulfi his presentibus Fromondo de Melice et Odone et Rodulfo Buscheli clericis et Bernart de Lamoneia et Wichart filio ejus Guionet de Rupe Ugonet de Rance Guionet de Porta Enrico de Marne Enrico Garsia Ugonet de Rinile Guionet Chape Hanc ipsam venditionem laudaverunt et pacem juraverunt apud Rinile Enricus filius Villane sororis ejus et due ejusdem filie quarum una vocabatur Rinilois altera Villelma Testes sunt Enricus capellanus Bucher R Buscheli Enricus de Marne Richardus de Senicia Fromondus de Melice Deinde predictus Rodulfus Matisconem veniens et promissam sibi pro memorata terra pecuniam accipiens venditionem quam alibi fecerat et communi capitulo recognovit et concessit et sacramento firmavit Fuit autem ibi tunc presens Stephanus episcopus Wichardus decanus Villelmus de Curia Bernardus Porcherius Gaufridus de Berria Rotbertus de Chantria Garinus de Igia et fere omnes alii et milites Velardus de Sala Pontius de Cabannis Ugo de Chantria Bernardus de Lunia burgenses Otgerius Gaufridus Ugo Berardus Petrus Lincinus Stephanus Dentus Villelmus Pelerinus et plures alii