utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240630

Charter Number: 02240630
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1167 - 1184
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.163)
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus quod controversia que inter domnum Gauterium de Berriaco archidiaconum obedienciarium Cavaniaci et Ufredum Despeisse erat de decima de molendino alibi quam prius in locum gatgerie Ufredi quamvis promissio domni gatgerie translator et de terris quibusdam in quibus se habere servitium et ideo eas ad se pertinere idem Ufredus asserebat per manum Guichardi decani Matisconensis et Otgerii de Sancto Sulpicio ita sopita est De decima dictum est ut domnus Gauterius de congregatione decime quam cum aliis habere solebat Bernardo qui Parvus cognominatur injuriam non faciat quod si fecerit liceat homini conveniri eum et Ufredo manu tenere hominem suum Ipse autem pro manso quod suum dicit nichil ablatum nichil datum de jure decime de molendino sic transigerunt ut compensato livro translationis alterius molendini in quo Ufredus jus habet et dampno molendini Sancti Vincentii quia simul in eumdem locum translata sunt tinisorium Ufredus quod se amisisse propter hoc dicebat alibi faceret et quod plus sumptuum quam ubi prius erat susciperet id a dominis utriusque molendini pro parte sarciretur Sed Ufredus se nichil super hoc petere sed totum ponere hoc in beneplacito domni Gauterii dicit de terris quas ad se pertinere Ufredus dicebat posuit in testimonio Petri de Soltison Templarii qui dixit VIIII denarii qui sibi a Bernardo Parvo quotannis solvuntur de vercheria in qua domus Bernardi est tantum deberi terras autem de quibus contendebant ad ecclesiam Sancti Vincentii tantum solere concedi Testes sunt Guichardus Matisconensis decanus Otgerius de Sancto Sulpicio Guigo de Serchiis Ugo et Guigo de Loasia Ugo Sancti Nerei Bernardus de Vernol Stephanus Gaufridus et Columbus Martinus de Cavaniaco Jordanus de Blaniaco et Bernardus Blancus Berardus Grosselinus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter