utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240631

Charter Number: 02240631
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1172
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.164)
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ludovicus Dei gratia Francorum rex post guerras et dissentiones diutinas que inter nos et comitem Girardum et ecclesias nostras et domnum Humbertum de Bellojoco extiterant tandem venimus Vinziliacum et ibi consilio baronum nostrorum pacem hujusmodi fecimus et affirmavimus Comes Girardus recognovit se hominem nostrum esse et in casamentum recepisse de nobis salva fidelitate primogeniti fratris sui comitis Stephani tria castra Vinzellas Montem Beletum et Salam Juraverunt etiam fidelitatem nobis et filio nostro Philippo et quod pacem in perpetuum teneret ipse et sui nobis et nostris omnibus et nominatim Humberto de Bellojoco et suis et quod pacta inter eos facta sicut in carta Humberti continentur firmiter observaret Ecclesie etiam Matisconensi sub eodem sacramento promisit perpetuam pacem de se et de suis et precipue de illis quibus occasione comitis Girardi aliquid a nobis vel a nostris dampnum fuerat illatum preterquam de Ulrico de Balgiaco de quo faceret posse suum Hospitacionem vero quam in terra Romenacensi exigebat concedente et laudante fratre suo comite Stephano episcopo et ecclesie guerpivit et quatuor mitteriatas terre capitulo donavit et de gageria Flaciaci quam ecclesia ei reddidit de monachis Lasiaci ad quos pertinebat pacem se eis facturum promisit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter