utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240632

Charter Number: 02240632
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1167 - 1184
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.164)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et posteri quod Hugo de Berriaco et domnus Gauterius frater ejus Matisconensis decanus et Rotbertus de Cantriaco archidiaconus obedientiarii de Petraclauso in eadem villa convenerunt et scire voluerunt per idoneos testes et indigenas quid juris ipsi et ecclesia Sancti Vincentii et rursus quid ipsi juris et dominationis in prefata villa habebant in quo subscriptorum testimonia secuti sunt scilicet Vincentii de Petraclauso regularis de Rupe Stephani capellani de Sarreres Vincentii de Turreamata Verriani Petri de Torculari Gaufridi de Casellis hii jurato dixerunt et testati sunt totum cimiterium supradicti loci ecclesie Sancti Vincentii Matisconensis esse Item si quis ibi habitaverit vicino vel extraneo vel extraneus ipse qui inhabitat aliquid injurie fecerit non esse Hugonis jurisdictionem super hoc testati sunt neque ad eum neque ad prepositum ejus de hoc clamorem solere fieri si justiciam esse christianitatis et capellani et obedienciariorum pro tempore sane si quis furtum ibi vel adulterium perpetrasse confessus vel legitime convictus et probatus fuerit Hugonis et prepositi sui debent esse animadversionem et castigationem Item si cui fuerit impositum quod falsum pondus vel mensuram falsam habeat questionem hanc ante capellanum et honestos viros loci solere agitari et emendari ita ut prepositus ejus intersit nichil tamen propter hoc nomine pene accipiat hanc jussit consuetudinem et libertatem cimiterii se non violaturum in posterum sed sincera fide servaturum Item quod nulli in cimiterio ibidem habitanti vel extraneo illuc confugienti sed nec homini suo dum ibi fuerit vim inferret vel inferre faceret et quod res eorum non caperet vel capi faceret sacramento firmavit Hoc idem juraverunt Hugo filius ejus de hoc et dedit obsides qui juraverunt si adversus ea que supra scripta sunt factum fuerit et ipse conventus infra XV dies querelam non emendaverit exinde Berziaci obstagium teneret donec de querela integre satisfaceret hii sunt Stephanus de Marriaco Willelmus et Aymo de Varennis Galdericus Gaufridus Gastinellus Testes sunt Jordanus de Blani Petrus capellanus Tetbaldus de Porta Willelmus filius Verriani Aroldus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter