utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240633

Charter Number: 02240633
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1167 - 1184
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.165)
map View Map
Charter:
Cum que in medio fiunt perversitas hominum et temporum spatia nonnumquam in discordiam devenire compellunt presenti scripto noticie hominum commendari placuit quod mota est questio a canonicis Beati Vincentii cum Hugone de Berriaco qui in Exsartis infra parrochiam Soloniaci sitis decimam violenter accipiebat Post longam igitur disceptationem tandem quod predictus Hugo suum dicebat in explanatis et in explanandis totum esse Beati Vincentii recognovit et si quid juris in eo habebant Domino et clericis prefato martiri famulantibus ipse Hugo pater et filius ejus Hugo verpiverunt et laudando donaverunt accipientes ab ecclesia XI solidos Super hoc testes sunt Hugo de Marriaco Ugo de Chantriaco Guichardus de Barbaresches Maiolus de Varennis Willelmus filius ejus decanus Gauterius de Berriaco et Gaufridus archidiaconus Garinus et Rotbertus de Chantriaco et Rotbertus de Sancto Sulpicio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter