Charter Document - 02250009
Charter Number: 02250009
Cartulary Title: Titres du prieuré de Mèves-sur-Loire, XIIe-XVIIIe
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1203
Date Type: Internal
View Map
Cartulary Title: Titres du prieuré de Mèves-sur-Loire, XIIe-XVIIIe
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1203
Date Type: Internal
View Map
Charter:
Ego Herveus comes Nivernensis omnibus notum facio presentibus et futuris præsentes litteras inspecturis quod terram de Sommerun cum omni justicia vendidi Andree abbati et conventui sancti Satiri quitam et liberam in omnibus sicuti Sado de Patingis et Wuillelmus Morandi eam tenuerant Pro eadem siquidem sexcentas libras Giemensis monete et viginti quinque libras ab eisdem canonicis accepi Hanc vero venditionem laudavit et concessit Matildis uxor mea Hoc idem laudaverunt et concesserunt Vuillelmus Morandi et Petrus Morandi a quibus terram istam emeram Hoc idem laudavit et concessit Sado de Patingis qui eamdem terram jure hereditario quondam possederat Hoc etiam canonicis et ecclesie pepigi contra omnes homines de jure garantizare Quod ut ratum permaneat et inconcussum in eternum litterarum apic commendavi et sigilli mei inpressione roboravi Datum apud Sanctum Amanum anno incarnati Verbi millesimo ducentesimo tercio quarto idus aprilis