utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02260083

Charter Number: 02260083
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1224
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Guido Laticensis archidiaconus notum facio quod Guntherus de Villa super Arciam miles laude et assensu filiorum suorum Macarii et Hugonis et filiarum Dame et Gilette dedit in perpetuam elemosinam domui de Moris quidquid habebat in foresta de Buxeriis videlicet sextam decime partem et quidquid habebat in prato de Bruet quod situm est apud Loches inter molendinum Charbonnet et molendinum Girardi Item dictus Macarius filius Guntherii laude et assensu fratris sui Hugonis et sororum suarum Dame et Gilette dedit in perpetuam elemosinam domui de Moris tertiam partem omnium que habebat apud Buxerium et in finagio ejusdem ville in hominibus terris pratis censu nemoribus et in omnibus aliis rebus absque ulla retentione Relique vero due partes omnium istarum rerum vendidit fratribus predicte domus pro viginti duabus libris Pruvinensibus antequam pater ejus religionis habitum assumpsisset Anno Domini MCCXXIV
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter