utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02280003

Charter Number: 02280003
Cartulary Title: Les Chartes de Saint-Etienne de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo Dei gratia Niv episcopus communi decreto canonicorum meorum et assensu terram quæ burgo S Stephani jungitur et ab uno latere terræ S Petri clauditur quam sub censu octo denariorum Hubertus tenuit hostilarius cujus terræ parochia S Agricolæ fuisse dicebatur monasterio S Stephani quod situm in suburbio Nivernis et monachis inibi servientibus terram illam censumque supradictum et parochiam pleno jure tradimus Et quia hoc facimus dominus Guillelmus comes concedit ecclesiæ S Cirici et canonicis per manum nostram quod satis est opportunius quæcumque scilicet in villa Pariniaci habere videbatur id est terram et censum et rusticos cum suis consuetudinibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter