Charter Document - 02280004
Charter Number: 02280004
Cartulary Title: Les Chartes de Saint-Etienne de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1112
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
View Map
Cartulary Title: Les Chartes de Saint-Etienne de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1112
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
View Map
Charter:
Ex antiquorum patrum auctoritate hoc habemus ut pactiones et beneficiorum largitiones quas apud posteros stabiles et firmas esse volumus scripturarum et testimoniorum annotatione corroboremus unde notum sit omnibus in Christo viventibus tam futuris quam presentibus quod Gosbertus de Nivernis Seguini filius pro salute anime sue atque patris et matris sue et antecessorum suorum dedit beate Marie dei genitrici et beato Stephano prothomartiri et monachis in eorum monasterio Domino et ipsis deservientibus feodum Tisceline uxoris quondam Ottelini totum ex integro sicut ipsa habebat quando domnus Seguinus pater ipsius Gosberti Jerosolimis rediit excepta parte Guillelmi clerici filii ipsius Tisceline que pars post obitum ipsius Guillelmi in jus et in possessionem predictorum monachorum transibit ante obitum etiam si Guillelmo placuerit ut aliqua racione eam illis relinquat Hanc autem donationem concessit et laudavit predicta Tiscelina et duo filii ejus supradictus videlicet Guillelmus et Gosbertus frater ejus Dedit etiam Gosbertus domni Seguini filius prefatis monachis quasdam areas juxta parrochialem ecclesiam et juxta viam ex parte illa qua curtis sita est quantum necessarium esset ad edificationem domorum ita ut libere et quiete et sine omni redditione consuetudinis et sine omni calumpnia in perpetuum eas possiderent Hoc autem totum quicquid supradictum est laudavit et concessit Adalasia uxor ipsius Gosberti Ipsi autem monachi promiserunt se agere singulis annis dies anniversarias pro patre et pro matre ipsius Gosberti et pro ipso et uxore ejus et insuper dederunt ipsi Gosberto ex ben[igni]tate XXII libras denariorum Hoc autem v [iderunt] ex parte Gosberti Guido de Caslone Rocot de Massingiaco Raginaldus Ervis Titbaldus Talonus Giraudus Pilatus Ex parte monachorum Durantus de Fonvento Durantus Bos Constancius de Bangiaco Johannes Serannus et multi alii Domnus Bernardus cantor et cancellarius dictavit anno domini MCXII regnante Ludovico rege Franchorum VII idus Augusti feria quarta laudante Guillelmo comite domno Petro priore vivente et Seguino de Nivernis sub ejus regimine monacho existente domno Hugone quarto presule vivente