utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02280016

Charter Number: 02280016
Cartulary Title: Les Chartes de Saint-Etienne de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1185
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine Ego Petrus comes niv et ego Agnes comitissa uxor ejusdem comitis et filia Guidonis comitis notum facimus quod nos remittimus etiam tria millia solidorum quos Guido comes Niv a burgensibus prefati monasterii si quando caperetur et redimeretur pro redemptione sua ex tenore ejusdem cartule sue quam eidem ecclesie fecerat solebat exigere excipientes tamen quod si filiam nostram nuptui tradiderimus vel si ego comes civitatem sanctam Hierusalem adiero tria millia solidorum a burgensibus ejusdem burgi per manus prioris accipere debeo Remissionem autem trium millium solidorum quos pro captione nostra a burgensibus ecclesie S Stephani exigere solebamus ideo in perpetuum hoc facimus quia eidem ecclesie S Stephani plurima damna intuleramus ut nobis deus parcat hic et in futuro Rem siquidem istam sicuti definita est et in presenti terminata ego Petrus comes Nivernensis juravi tenere et perpetuo observare concedente et volente et rogante Agnete comitissa uxore nostra Continetur etiam in isto juramento meo quod si me contigerit habere heredem masculum qui usque ad annos discretionis perveniat cum ammonitus fuero a priore vel a monachis prefati monasterii cogam eum similiter jurare quod teneat quicquid in hac carta continetur Hujus confirmationis et remissionis fide jussorem dominum Philippum regem Francie constituimus ut si quando nos vel successores nostri contra tenorem cartule venire tentaverimus prefatus rex emendare faciat Rogamus insuper dominum papam ut hanc confirmationem et remissionem confirmet Episcopos autem Theobaldum Niv episcopum et H Autissiodorensem rogamus ut ad hoc firmandum huic cartule sigilla sua apponant Hec autem remissio facta est in presentia domini Hugonis abbatis Cluniacensis existentibus testibus sociis ejus scilicet Joscelino quondam abbate de Lanniaco Rostano decano Cluniacensi Duranno Ruffo Landrico constabulo Siguino capellano Willelmo notario Militibus etiam Drocone de Mello Gaufrido de Pogua Ansello Bullican Salvagio Petro de Corcum Ebraudo de Castronovo Guidone fratre ejus Amico de Marcilly Herberto cancellario comitis et Gerardo preposito S Stephani Factum est autem hoc publice in palatio comitis Nivernis in presentia comitis et uxoris ejus et aliorum multorum anno ab incarnatione domini M centesimo octogesimo quinto regnante domino Philippo rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter