Charter Document - 02280027
Charter Number: 02280027
Cartulary Title: Les Chartes de Saint-Etienne de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Vidimus
Date: 1226
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Les Chartes de Saint-Etienne de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Vidimus
Date: 1226
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Universis presentes litteras visuris Guido Nivernensis et Forensis comes eternam in domino salutem Noverint universi quod nos litteras facilis memorie Hervei antecessoris nostri vidimus continentes quod cum villa de Boonay propter malitiam hominum fuisset penitus desolata G prior S Stephani Nivernensis et ejusdem loci conventus de assensu domini Hugonis Cluniacensis abbatis ipsum et successores suos propter loci meliorationem et terre sue tuitionem in eadem villa associaverunt quibusdam conventionibus interpositis inferius annotatis quas siquidem approbamus et sigilli nostri testimonio renovamus Conventiones autem tales sunt Prior et monachi supradicti sine omni partitione gaigniagium sicut ab antiquis temporibus distinguitur quatuor viis libere possidebunt Item decimas eidem ville pertinentes et ecclesiam oblationes scilicet et eleemosinas item accinctum suum sicut nunc est et justitiam servientium suorum forefactorum infra ambitum suum commissorum In omnibus autem aliis ad eamdem villam pertinentibus nos et successores nostri habebimus medietatem et prior et monachi aliam percipiant Propter hoc etiam gistum quem antecessores nostri in eadem villa habere solebant quittavimus et quittamus in perpetuum Hoc autem quod in eadem villa nobis habendum concesserunt nos vel aliqui successorum nostrorum de manu nostra alienare non poterimus sed semper comitatui nostro Nivernensi adherebit ita quod nec donare nec alio modo potuimus alienare In eadem autem villa duo erunt prepositi quorum unum ponemus et prior et monachi alium Homines autem qui in libertate ejusdem ville sive infra sive extra villam fuerint quinque vel quatuor vel tres vel duos solidos vel ad minus duodecim denarios persolvent annis singulis quorum medietas erit nostra et alia medietas monachorum Et in consideratione prepositi nostri et prioris erit ne homines graventur Unus autem prepositorum sine altero nihil facere poterit nec aliquid diffinire Clamores autem forefacta exercebuntur ad usus et consuetudines S Petri de Monasterio Hec omnia premissa sicut superius sunt expressa juravimus nos firmiter in posterum servaturos laudante et concedente Mathilde uxore nostra Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum presens scriptum sigilli nostri munimine confirmamus Actum anno Domini M ducentesimo vicesimo sexto