utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02290097

Charter Number: 02290097
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: Undefined

map View Map
Charter:
Hunc mansum supradictum cum omnibus appendiciis suis dederunt Domino Deo post hec et ad locum supradictum cum omni sua integritate et melioratione post obitum suum Hugo supradictus et Aya uxor ejus illam etiam terram que fuit Eldigerii que etiam pro sepultura ejusdem mulieris fuit data ad jam dictum locum in villa Scotia et in aliis villis in circuitu ubicumque ex illa terra quippiam residet totum ad integrum dederunt Deo usque ad inquirendum Pro filio vero suo Attone quem obtulerunt Deo in eodem loco dederunt omnem terram quam in villa Scotia habebant allodum et franchisiam silvas campos pratos aquas terras cultas et incultas et omnes consuetudines et servitia omnia usque ad inquirendum Testes fuerunt Letbaldus Villa Urbana Petrus de Vetula Curia Letbaldus de Copetra Vuilelmus de Vetula Curia Bernardus Vernul Ugo et Aya laudaverunt filii horum Gerardus Artaldus et alii Post hec omnia jam dicta domna Aya prelibatum mansum reddidit Deo et loco supradicto cum omni sua integritate in dominium fratrum et accepit pro munere CL solidos hoc donum laudaverunt filii ejus similiter
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter