utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02290184

Charter Number: 02290184
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1065 - 1079
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quidam nobilis miles domnus Hugo comes Cabilonensium dedit Deo et huic loco aliquid de rebus suis que sunt site in pago Augustudunensi in villa Martiniacensi non longe ab ecclesia Sancte Eufemie hoc est de silva que ibidem sita est omnem tertiam partem et de omnibus rebus que videntur ad ipsam silvam vel ad Baronensem aspicere similiter tam de hospitibus qui in ipsa silva manent vel laborant quam de porcis qui ibidem incrassati fuerint et pastionati necnon et de tenciis et thachiis que exierunt ex eisdem silvis et rammatio Est enim silva Martiniaca ex una parte castanea vel mespila ex ea ergo parte qua mesplea est vel castenea omnem medietatem dedit ad jam dictum locum ex aliis vero partibus quibus querquea vel pagea esse videtur omnem tertiam partem de omni bosco quem in manu sua tenebat sicut supra dictum est ad jam dictum locum concessit tam in longitudine quam in latitudine et de Martiniacensi et de Baronensi usque ad boscum Francorum qui habetur contra villam que dicitur Vallis unam forest que Algeria dicitur et mansum unum indominicatum cum servis qui in ipso manso manebant et jam dictam forest prevident Nomina autem servorum illorum hec sunt Gilbardus Rodulfus Richardus Ulgerius omne id servitium quod debebant ipsi servi et mater eorum Ingelberga et ipsos servos et mansum quod tenebant et predictam forest Algeriam et quicquid ad ipsam vel ad dictum mansum aspicit vel aspicere videtur pascuis aquis aquarumve decursibus pratis terris cultis et incultis exitibus et regressibus totum ad integrum usque ad inquirendum S Hugonis comitis S Ottonis nepotis ejus S Teudbaldi nepotis ejus S Maltidis sororis ejus S Ansedei Rodeni Willelmi Antonii clerici Eldrici Bernardi Rocelini
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter