utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02290192

Charter Number: 02290192
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1183 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Agnoscant cuncti fideles ecclesie Christi quod tempore domni Hugonis abbatis Cluniacensis domnus Hugo prior hujus loci concordie placitique federa sua efficatia perfecit industrie cum quibusdam hominibus juris valde idoneis Cabilonensis pagi germanitate fratribus his vocabulis Gausleno ecclesie Cabilonensis decano Falcone Rotberto Hii nempe querelam acriter agebant et non solum manus sed etiam factis noxia queque et contraria tam per se quam suorum seniorum amicorumque suffragia infligere damna moliebantur loco superius dicto pro aliquibus terris monachorum quarum terrarum decimas fructuum panis vinique sue ecclesie ex debito vel consueto jure antiquitus censebant esse reddendum Tandem ergo ab hoc rancone resipiscentes pro animabus suorum genitorum omniumque suorum antecessorum et pro suis abolendis peccatis et ut socii essent in omni benefacto loci id est missis psalmis precum officiis helemosinis certo et condicto die occurrerunt sibi prefatus prior Hugo et ipsi fratres suprascripti cum suis sodalibus interfuit etiam domna Adalaidis ad hoc audiendum adscita Distincta ergo et brevi causa ratione terminata et stabilita proinde fideliterque ut dictum est remiserunt ac finierunt ordine prescripto omnes querimonias et audientibus cunctis testibus suam rectitudinem obtulerunt injustitiam vero reliquerunt et hujus carte oblatu in manu prioris posuerunt vel dederunt videlicet ut ex omnibus vineis monachorum quas nunc habent vel in reliquo plantaverint vel conquisierint hac integritate vel immunitate eis maneat mansu Davarier simili modo concesso Auctores testes auditores hujus rationis post domnum priorem fuerunt hii Odilo Artaldus monachus Gauzbertus decanus Falco Rotbertus comitissa Adalaidis Durannus Deli Rotbertus et Bernardus Milici Bernardus canonicus Constancius Rosels fratres Actum villa Avariaco publice dominica die in junio mense in Frantia Philippo regnante Qui tam improbus temerariusque presumpserit ut hec pacis rata convellere audeat pars erit eorum qui crucifixerunt Dei filium
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter