Charter Document - 02290230
Charter Number: 02290230
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1269
Date Type: Internal, A.D., Feast, Lunar
View Map
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1269
Date Type: Internal, A.D., Feast, Lunar
View Map
Charter:
Anno Domini MCCLX octavo die sabbati ante Foc[] fu[imus] apud Kadrellam ibi morantur duo monachi quorum unus parum videt nec [potest] adjuvare socium suum cetera sunt in bono statu tam in spiritualibus [quam in t]emporalibus Die lune post [dominicam fuim]us apud Paredum ibi morantur decem et septem monachi Bene se [habet] dom[us in spiritu]alibus hoc excepto quod ecclesia discoperto est in parte propter contempcionem que est [inter pri]orem et sacristam quis debeat eam cooperire item []sti sunt elemo[sinario e]x bichetis siliginis quos solebat percipere in molendino de T[] item conq[uirit] elemosinarius quod prior extorquet talliam de hominibus qui de novo hospitantur in terris [elem]osine licet in aliis qui antiquitus hospitati sunt non accipiat item subtrahitur defunctis panis et vinum qui solebat dari triginta diebus pro quolibet monacho defuncto cu[ilibet] capellano qui celebrabat pro eo item est negligencia et defectus parandi ecclesiam de debitis quia substruitur maneglario panis et vinum quod solebat percipere quando paraba[t] et [r]eparabat secundum quod apparet per litteras quas inde habet In temporalibus bene se habet do[mus et n]ichil debet et abundat victualibus Die mercurii sequenti fuimus apud Marcigniacum ibi morantur sex decime monachi In spiritualibus bene et laudabiliter se habet domus conqueruntur tamen moniales quod non habent sufficienter panem et alias conqueste sunt domno abbati De temporalibus non potuimus esse certi donec prior loqutus fuisset cum prædecessore suo super debitis que debebat domus quando recepit eam habundat siquidem domus omnibus necessariis usque ad novos fructus Die jovis fuimus apud Karum Locum ibi morantur XXVII monachi in spiritualibus bene se habet domus In temporalibus obligata est in CCC libris Viennen et erat obligata quando prior recepit eam tres anni erunt circa Penth[ecosten] in sepcies centum libris Viennen et habet necessaria usque ad novos fructus Die sabbati sequenti fuimus apud Tysiacum ibi morantur tres monachi et prior bene et honeste se habent Ad festum beati Johannis Baptiste nuper preteritum recepit domum prior et [tradi]dit ei prior Kari Loci domum honeratam in CC libris Viennen que converse sunt in so[lutionem] debitorum domus Kari Loci et habet domus necessaria usque ad nova Die d[ominica qua] cantatur Reminiscere fuimus apud Raigniacum ibi morantur [] [monachi et prior] in spiritualibus bene et honeste se habet domus Obligata est [in] [] [libris Viennen que converse sunt] in solutionem debitorum domus Kari Loci et tam domus [] [Raigni]aco sunt decime domus grangie et quidam prioratus et quadam [] [per] quindecim annos illicite sicut dicunt priores que ipsi possunt [] [redimere ab e]mptoribus si super hoc habent mandatum Ad capitulum [] [domno abbate et diffinitoribus tractatum habere Die lune sequenti] fuimus apud Sanctum Victorem ibi sunt duo monachi In spiritualibus et [temporalibus bene et lau]dabiliter se habet domus nichil debet et habet abundanter necessaria omnia usque ad [novos fructus] Die [martis sequenti] fuimus apud Poilliacum ibi morantur duo monachi quorum unus est inutilis [alter propter senectut]em non potest audire confessionem socii sui nec juvare ad divinum [officium fa]ciendum Cetera tam in spiritualibus quam in temporalibus sunt in bono statu preter []im de qua gentes comitis Forensis inquirantur aliquando priori et domui Poilli[aci] item intelleximus ibidem quod dominus de Cosam abstulit domui de Poilli in quadam villa que vocatur Asteron centum solidatas terre et plus in quibus recuperandis obedienciarius Sancti Justi Lugdunensis qui tenet domum de Poilliaco non apponit consilium Die mercurii post fuimus apud Saltum de Cosant ibi morantur duo monachi in spiritualibus et temporalibus bene se habet domus hoc excepto quod dominus de Cosam gravat eam multum Die jovis sequenti fuimus apud Pomers ibi morantur decem monachi In spiritualibus et temporalibus bene se habet domus obligata est debitis in ducentis et LX libris Viennen propter libertates quas acquisivit a comite Forensi in aliis temporalibus bene se habet domus Die [sa]bbati [sequenti] fuimus apud Villam Novam quam tenet abbas Sancti Rigaudi ibi sunt [] monachi In spiritualibus et temporalibus bene et honeste se habet domus nichil debet [et habet necessaria u]sque ad novos fructus [Die dominica qua canta]tur Oculi mei fuimus apud Ambertam ibi morantur XX monachi sine p[resbitero nec est] ibi sufficiens subprior In spiritualibus bene se habet domus hoc excepto quod elemosina non datur ibi nisi per duos dies in hebdomada obligata est domus in quingentis libris Viennen sed prior qui nunc est invenit eam obligatam in IX libris [Dorm]itorium non est regulare in aliis temporalibus bene se habet domus et multum posuit [in servi]ciis necessariis et bonis et habet necessaria usque ad novos fructus [Die] [] ante mediam Quadragesimam fuimus apud Borbonium ibi morantur sex monachi et [prior n]on est ibi celerarius monachus sed quidem garcio de quo monachi conqueruntur Non datur ibi elemosina nisi die dominica in ebdomada nichil debet et habet necessaria usque ad novos fructus et residuum Deficit ibi verreria Die lune post mediam Quadragesimam fuimus apud Simelay ibi moratur solus monachus quia prior est in scolis et ille solus non potest facere divinum officium non est ibi velum ante altare quod debet poni in Quadragesima Nichil debet et est in bono statu Die martis post fuimus apud Luziacum ibi moratur solus monacus quia prior moratur apud Cluniacum pro generali faciendo nichil debet et est in bono statu Die mercurii sequenti fuimus apud Magobrium ibi sunt quatuor monachi Negligenter faciunt divinum officium per omnia in vigilia Purificationis beate Marie luserunt f[ere] per totam noctem et lucratus fuit Galterius ab Aberto quatuor [] summam pecunie Domus est obligata in C libris Viennen []e est contencio inter dominum de Luziaco et priorem [Die] [] [post] mediam Quadragesimam fuimus apud Montem Sancti Johannis ibi sunt tres mon[achi et prior] unus eorum Humbertus nomine missus est apud Cluniacum quia leviter et dissolute se habuerat Quando domnus abbas visitavit duo anni sunt elapsi debebat domus CCC et L et IX libras modo debet CCC libras et L sol Viennen et renovavit bis boves omnes carruce sue qui mortui fuerunt Habet necessaria usque ad novos fructus cetera sunt in bono statu Die dominica in Passione Domini fuimus apud Troaz ibi sunt duo monachi in spiritualibus et temporalibus bene se habet domus Die martis sequenti fuimus apud Floriacum ibi morantur duo monachi bene et honeste se habent et faciunt divinum officium sed non possunt habere ea que debentur eis a domo duce qui tenet domum pro vi[c]tu et vestitu Domus sunt discoperto et duo torcularia omnino dissipata nec possent omnia reparari pro centum libris et si diu remanserit sine emendatione maximum dampnum subsequetur nemora destruuntur et homines ville propter nimias exactiones et corveias destructi sunt et quod pejus est libertas prioratus poterit deperire quia omnes homines qui capiuntur in villa pro fore facto et sine fore facto ducuntur apud Lentenay contra libertatem et dominium prioris cum super hiis fuerit aliquando maxima contencio inter gentes ducis et priorem Die mercurii sequenti fuimus apud Vergeyum ibi morantur XIX monachi Domus est in bono statu spiritualiter et temporaliter hoc excepto quod domus dux facit multas injurias domui de Ladona et domus Henricus de Paigne domui de Charri nichil debet nisi domno abbati et priori de Kar[itate] et priori Sancti Martini in Campis et habet necessaria usque ad novos fructus et ultra Die jovis fuimus apud Sanctum Romanum ibi morantur duo monachi et prior bene se habet domus in spiritualibus et in temporalibus hoc excepto quod dominus ville fecit grangiam suam in propria terra prioratus Domus Sancti Cosme quam tenet abbas Sancti Petri Cabilonis est in bono statu Dominica in Ramis Palmarum fuimus apud Sanctum Marcellum Cab[ilonensem] ibi morantur decem et septem monachi tam scolares quibus ministrat prior quam residentes In spiritualibus et in temporalibus bene se habet nichil debet et habet necessaria usque ad novos fructus et residuum oportebit tamen obligari dictam domum hoc anno in centum libris pro edificiis et torcularibus apud Mercure dissipatis In die Pasche fuimus apud Gygne ibi morantur XXX et tres monachi In spiritualibus bene se habet domus excepto quod dormitorium non est regulare de debitis non potuimus esse certi propter absenciam prioris qui requirebat res suas in terra domini de Turre quibus quidam prædo injuste eum spoliaverat nec erat aliquis in conventu qui sciret certitudinem debitorum nisi de auditu Apud Nantoacum non ausi fuimus venire propter guerras set mandavimus priori quod veniret ad presens capitulum cum aliquibus bonis viris de eadem domo qui de statu ejusdem domus possent vobis certitudinem reportare Die martis post Pascha fuimus apud Treffort cum priore non est ibi nisi quidam juvenis qui nullos habet ordines nec est ibi necessarius Prior bene amministrat ibi et diminuit debitum quod invenit quando recepit prioratum et fecit edificia necessaria et bona Domus ista subjecta est priori de Nantoaco Die mercurii fuimus apud Vilate quam tenet archipresbiter de Ambronay cui vendidit comes Burgondie pos[t]quam fuit uxoratus ibi sunt duo monachi quorum unus est quasi laicus non habet nisi tonsuram et nihil scit Locus ille destruitur et libertates pereunt pro defectu defensoris dominus de Loies destruit homines et compellit ire ad opera sua quod numquam fecerunt usque ad modernum tempus et ille archipresbiter nullum vult apponere consilium Dictum fuit nobis quod apud Nantoacum sunt quidam monachi quod si daretur domus alicui eorum eriperet eam de manu archipresbiteri et defenderet eam bene Die jovis vocavimus priorem Sancti Petri de Chandeyo apud Lugdunum et socium suum quia non ausi fuimus ire propter guerras et licet posita sit domus in medio nationis prave et perverse intelleximus quod prior bene defendit eam per se et amicos suos præterquam de domino qui facit hominibus aliqua gravamina Obligata est domus propter tempestates que fuerunt hoc anno in terra illa que destruxerunt omnes fructus terrarum in XX libris vel circa Viennen et habet necessaria usque ad novos fructus Cetera sunt in bono statu Die veneris fuimus apud Taloiers ibi morantur tres monachi et prior unus eorum Radulphus nomine indisciplinate vivit nec ausus est prior nec sacrista eum corripere quia minatur hominibus et percutit et magnum cultrum quod portat trait super eos et intrat domos eorum ipsis invictis quare timendum est ne majus scandalum eveniat Cetera sunt tam spiritualiter quam temporaliter in bono statu In domo de Monbertout quam tenet decanus Lugdunensis morantur duo monachi bene et honeste se habent et domus est in bono statu Die dominica in octabis Pasche fuimus apud Grelonges ibi sunt duo monachi et prior et XXIII moniales In spiritualibus et temporalibus bene se habet domus excepto quod aqua consumit insulam et necesse fuit exire moniales hoc anno de insula propter inundanciam aquarum pauperes sunt et faciuntur penuriam tam domorum quam victualium et specialiter hoc anno quia sus tractum est de alleciis que solebant eis dari in XL Nichil debet et habet necessaria secundum consuetudinem loci usque ad novos fructus Die lune sequenti fuimus apud Saules ibi morantur duo monachi et prior In spiritualibus et temporalibus bene et laudabiliter se habet domus nichil debet et habet necessaria usque ad novos fructus Die martis fuimus apud Altum Jugum ibi morantur duo monachi et prior In spiritualibus et temporalibus bene se habet domus nichil debet et habet necessaria usque ad novos fructus Die mercurii sequenti fuimus apud Sanctum Nicecium de Strata quam tenet obedienciarius Sancti Justi Lugdunensis ibi sunt quatuor monachi tres eorum removendi videlicet Humbertus Petrus et Gerinus sacrista Petrus et Humbertus quia juvenes sunt nec habent aliquos ordines et discurrunt huc et illuc nec faciunt divinum officium sicut deceret Gerinus quia leviter se gerit et diffamatus est de incontinencia Quadam edificia corruerunt ibi et alia sunt discoperto Ista domus subjecta est priori de Kari Loco Die jovis fuimus apud Sanctum Martinum Masticonensem ibi moratur unus monachus et prior et est domus in bono statu tam in spiritualibus quam in temporalibus Domus de Blanziaco est in pessimo statu spiritualiter et temporaliter non est qui faciat ibi divinum officium jura libertates et redditus domus depereunt et quiconque occupat ea quasi si in nullius bonis essent eis conceduntur