Charter Document - 02290241
Charter Number: 02290241
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1304
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1304
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Primo apud Sanctum Martinum de Vineis prope Masticonem [sunt monachi] cum priore officium divinum [] que ad cultum Dei pertinent fiunt ibi com[petenter] prout dicit procurator dicti loci de reditibus ultra Sagonam non bene gaudet Apud Altum Jugum sunt duo monachi cum priore officium divinum elemosina hospitalitas et ca que ad cultum Dei pertinent bene ibi fiunt prout dicit prior nichil debet Apud Sales sunt XLVIII moniales prior cum subpriore et uno monacho officium divinum ibi fit competenter invenimus aliqua corrigenda que prior nobis promisit emendare invenit dicte prior domum obligatam in II libris et C de quibus solvit octies centum prout dicit Apud Montem Bertoudi sunt duo monachi cum priore prior non erat presens officium divinum elemosina hospitalitas et ca que ad cultum Dei pertinent fiunt ibi competenter prout dicunt monachi Apud Sanctum Petrum de Chandiaco edificia domus minantur ruinam tecta sunt discooperta non erat ibi prior neque sacrista nisi solus monacus qui de novo venerat qui statum spiritualem et temporalem dicere nescivit procurator prioris curatus dicti loci dicunt quod domus debet et certi sunt ducentas libras duo molendina ibi amittuntur jura ecclesie male defenduntur Apud Taluers sunt tres monachi cum priore officium divinum elemosina hospitalitas et ca que ad cultum Dei pertinent ibi fiunt competenter prout dicunt jura et jurisdictiones ecclesie bene defenduntur prout dicunt verumtamen aliqua inconveniencia nobis dicta fuerunt de sacrista dicti loci de quibus non potuimus inquirere propter temporis importunitatem sicut audivimus ita vobis referimus Domus de Ts nichil debet Apud Poliacum sunt duo monachi cum priore officium divinum elemosina hospitalitas et ea que ad cultum Dei pertinent ibi fiunt competenter prior debet Apud Saltum de Cosant sunt duo monachi cum priore officium divinum elemosina hospitalitas et ca que ad cultum Dei pertinent ibi fiunt competenter prout d[icit] prior debet quatuor viginti libras Turon prout dicit Apud Ambertam sunt XXII monachi cum priore officium [divinum] elemosina hospitalitas et ca que ad cultum Dei pertinent ibi fi[unt com]petenter prior nichil debet Apud Villam Novam sunt duo monachi unus ascensavit domum elemosina hospitalitas et ca que ad cultum Dei pertinent ibi fiunt competenter prout dicunt verumtamen ob defectu librorum servicium divinum non ibi potest fieri sicut decet Apud Carum Locum sunt XXXII monachi officium divinum elemosina hospitalitas et ca que ad cultum Dei pertinent ibi fiunt conpetenter domus debet octies XX libras Apud Marciniagcum sunt XXII monachi officium divinum elemosina hospitalitas et ca que ad cultum Dei pertinent fiunt ibi competenter verumtamen dissensio est inter sanctimoniales inquisiverunt visitatores cujus culpa esset invenerunt priorem absque culpa Conqueruntur de pictancia et de vestiario fuit eis de his plenarie satisfactum hoc excepto quod per quatuor viginti dies vel circa pictanciam non habuerunt causa fuit quia dominus de Luziaco tenebat in manu sua bona prioratus omnia manu domini predicti amota paratus fuit prior predict pictanciam restituere quam recipere predicte moniale renuerunt Domus debet XIII libras vel circa prior equitavit eam de sexcentis libris Memoriale recusavit priorissa et sui sequaces communicari a priore qui mannam missam celebravit in die Natalis Domini cum debeant illa die communicari ab illo qui celebrat mannam missam de antiqua consuetudine item memoriale turbaverunt officium divinum scilicet priorisse sequaces frexerunt scabella chori tantum tumultum ibi facientes quod laici de villa ad dicte locum conve[ne]runt quos socii monachi propter confusionem tumultus de templo ejecerunt item in refectorio tintinabula mappas abstulerunt et de capitulo librum ut in [ullo] istorum locorum non posset conventus convenire in camerariam quedam manus temere Apud Q[ua]drellam sunt duo monachi cum priore unus non est sacerdos precepimus priori ut ipsum quantitius poterit faciat ordinari officium divinum elemosina hospitalitas ibi fiunt competenter prout dicunt unus calix est ibi perditus propter negligenciam custodis prout dicit prior Domus debet circa XXX libras Apud Paredum sunt XXV monachi cum priore officium divinum elemosina hospitalitas et ca que ad cultum Dei pertinent ibi fiunt competenter pro ut dicunt Domus nichil debet Apud Borbonium sunt sex monachi cum priore officium divinum elemosina hospitalitas et ca que ad cultum Dei pertinent ibi fiunt competenter Domus debet VII libras vel circa domus habet bladum et vinum usque ad novos fructus Apud Luziacum sunt duo monachi officium divinum elemosina hospitalitas [et ca] que ad cultum Dei pertinent ibi fiunt competenter tecta sunt discooperta et pluit per to[tum] Apud Magobrium sunt quinque monachi cum priore unus mortuus est anno isto officium divinum elemosina hospitalitas fiunt ibi competenter pro ut dicunt Prior habet neccessaria usque ad fructus novos domus debet circa VII libras Apud Montem Sancti Johannis sunt tres monachi cum priore officium divinum elemosina hospitalitas et ca que ad cultum Dei pertinent fiunt ibi competenter Domus nichil debet prior debita solvit acquisivit edificavit Apud Duismum est unus monachus cum priore officium divinum elemosina hospitalitas et ca que ad cultum Dei pertinent fiunt ibi competenter Domus debet circa XXX libras habet neccessaria usque ad fructus novos Apud Vergeium sunt XXVI monachi cum priore officium divinum elemosina hospitalitas et ca que ad cultum Dei pertinent fiunt ibi competenter pro ut dicunt aliqua erant ibi corrigenda de quibus non potuimus scire veritatem propter absenciam prioris nec etiam de temporalitate Apud Sanctum Romanum est unus monachus cum priore officium divinum elemosina hospitalitas et ca que ad cultum Dei pertinent ibi fiunt competenter habet fructus usque ad novos nichil debet Tenet dicte prior domum de Berna tecta dicte domus male cooperta sunt nescimus cujus culpa Apud Sanctum Marcellum de Cabilone sunt XXIIII monachi officium divinum elemosina hospitalitas et ca que ad cultum Dei pertinent ibi fiunt competenter prior debita solvit edificavit acquisivit et plura alia bona dicte domui fecit Prior et conventus retulerunt nobis de fratre Guidone de Colchis qui recessit de monasterio illicenciatus correctionem ordinis vilipendens et suis superioribus inobediens Apud Gigniacum sunt XXX et duo monachi officium divinum elemosina hospitalitas et ca que ad cultum Dei pertinent fiunt ibi competenter pro ut dicunt verumtamen aliqua invenimus corrigenda que per priorem dicti loci emendari precepimus Domus debet VIII libras Apud Nantuacum sunt XXII monachi officium divinum hospitalitas et ca que ad cultum Dei pertinent fiunt ibi competenter Prior invenit domum obligatam in V et CC et LXII libris modo debet II et V libras vel circa