utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02290246

Charter Number: 02290246
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1342
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Primo die lune [post I]nvocavit fuimus in prioratu de Kadrellis inv[enimus] priorem cum duobus sociis divinum officium hospitalitas bene fiunt ibidem Domus nichil debet et sunt cetera in bono statu Die martis et die lune [mercurii] sequentibus fuimus apud Marcigniacum invenim[u]s ibidem priorem cum conventu XVIIJ monachorum qui retulerunt nobis quantum ad ipsos spectat quod divinum officium hospitalitas et elemosina bene fiunt more solito ibidem Sunt etiam moniales centum incorrigibiles omnino monuimus ipsas in quantum potuimus quod permitterent nos intrare capitulum et officium visitationis excercere ut est moris que contradixerunt nisi faceremus eis reddere et solvere per priorem maximam pecunie quantitatem et sic in visitate remanserunt petierunt etiam quod ordo ipsas reponat ad statum in quo erant a tempore quo non est memoria usque ad diem quo controversia inter ipsas et priorem fuit orta Secun[dum] relacionem prioris domus debet moderno tempore CC libras timet ne necessitate conpulsus oporteat contrahere debitum usque ad CCC libras Die jovis et die veneris sequentibus fuimus apud Paredum [inve]nimus subpriorem com conventu ejusdem loci et s[unt ibidem com]putatis priore pro duobus monachis et duabus monachis d[]cii et uno scolari Parisius studenti residui sunt in [] de quorum numero sunt XVI sacerdotes divinum officium bene [fit ibidem] elemosina vero debiliter excusat se elemosina[rius] pro eo quod in retinendis juribus elemosinarie oportet necessario contra plures bona et redditus dicte elemosinarie expendere et sic elemosina non fit ut deceret Domus male sunt pro majori parte cooperte super quo conqueruntur monachi maxime de dormitorio de infirmaria et de domo hospitum multipliciter conqueruntur quod necessitate compulsi oportet quod cum sanis comedant et jaceant nec ministrantur eis necessaria ut deceret Propter absentiam procuratoris de temporali non potuimus scire veritatem hospitalitas non bene fit ibidem pro ut hactenus extitit consuetum Apud Borbonium fuimus sabbato ante Reminiscere invenimus tres monachos cum priore et debent esse quatuor sed unus hoc anno obiit domus pro parte indiget reparacione et coopertura prior promisit infra breve tempus reparare Domus debet C libras monete currentis habet necessaria usque ad fructus novos Apud Lusiacum fuimus dominica qua cantatur Reminiscere invenimus tres monachos cum priore divinum officium hospit[al]i[ta]s et elemosina more solito bene fiunt ibidem Domus debet L libras vel circa monete currentis et sunt ca in bono statu Apud Mangobrium fuimus die lune sequenti sunt ibidem VI monachi cum priore prior non fuit presens sed monachi nobis retulerunt quod divinum officium hospitalitas et elemosina bene fiunt ibidem Domus nichil debet et habet necessaria usque ad fructus novos ca sunt in bono statu Die martis sequenti fuimus apud Montem Sancti Johannis ibi sunt tres monachi cum priore quorum unus tempore visitationis erat absens pro domo priore de Abbatis Villa in opere necessario occupatus Requisitus prior qualiter divinum officium ibi fiebat respondit prior quod male die noctuque econtrario respondit domus Robertus domo Jacobo socio suo quod erant sine culpa et ex justa causa quia non est ibi sacrista stabilis qui horis debitis horas pulset aliquando media nocte aliquando de clara luce et sic frequenter cantantur negligenter requisiti qualiter ornamenta ecclesie reservabantur responderunt quod negligenter et dixerunt quod male et inhoneste requisiti monachi in presentia prioris cujus culpa dixerunt quod prioris defitiunt ibi albe et cingula dixerunt monachi quod sunt ibi duo calices quorum unus est fractus alter inhonestissime custoditur Elemosina sec honeste fit ibidem hospitalitas non est laudanda Requisiti quomodo edificia sunt retenta respondit domnus Robertus quod male per totum et nisi remedium celeriter apponatur plura edifitia ruinam patientur injunximus et precepimus priori quod remedium apponeret oportunum respondit prior quod hoc anno nullum remedium apponere posset et sic periculum viget in mora item requisiti monachi in presencia prioris [si] jura et jurisdictiones ecclesie defendebantur et manutenebantur responderunt quod male et nisi in brevi remedium apponatur plures redditus erunt in via perditionis item dixit nobis idem Robertus in presentia prioris quod quinque anni sunt elapsi fuisse diffinitum ut remedium apponeret in tectis cooperiendis et domibus reparandis quod [adhi]bere minime curavit set totaliter fuit remissus ut apparet Requisitus prior de conversacione suorum monachorum qui dixit in presentia dicti Roberti domno Jacobo absente ipsos non esse honeste conversationis set in conte[m]ptu ipsius et [contra] ejus inhibitionem frequen[ter] [i]bant ad loca inhonesta et usque ad noctem non revertebantur et hoc non semel sed pluries dicto Roberto et pro domo Jacobo negante e contra requisiti monachi coram priore utrum prior diebus festivis sollempnibus celebraret dixit idem Robertus quod non recolit dicte priorem infra octo annos Eukaristiam su[m]psisse nec missam celebrasse sicut in ordine est consuetum item dixerunt monachi quod habet penes se dicte calicem fractum et est precavendum ne dicte calix amittatur si contingeret priorem mori Et quia propter brevitatem temporis alias occupati super litibus et controversiis memoratis finem apponere non potuimus ad petitionem et requisitionem tam prioris quam monachorum ad capitulum generale ipsos citavimus coram domo abbate seu suis commissariis ad procedendum ulterius super articulis memoratis Domus debet ad presens LX libras monete currentis accepit etiam mutuo duos modios bladi quorum valor tempore moderno ad C libras mon curr extimatur minus IIII libris In domo de Troado sunt IIIJ monachi computato priore quorum unus est augmentatus de voluntate prioris qui nunc est quia idem prior redditus acquisivit pro prebenda monachi competenti divinum officium hospitalitas et elemosina bene et ad laudem Dei sunt ibidem edificia vetusta bene reparat nova edificat Nichil debet et sunt cetera in bono statu Ad domum de Sancto Romano personaliter non fuimus quia domus non indiget opp[re]ssione preterea quia prior fuit absens misimus pro procuratore dicte domus qui venit ad nos apud Vergeyum et statum domus satis debilem nobis retulit primo quia divinum officium minus bene fit ibidem est ibi solus monachus missam non potest celebrare nisi parochiani calicem sibi prestent missa celebrata oportet statim reddere erat ibidem unus calix tempore prioris nuper defuncti sub pignore traditus quem nuntii domi episcopi Valentie redemerunt et secum asportaverunt ubi sit vel quo devenerit ignoratur Ecclesia et omnia edifitia breviter loquendo sic sunt devastata quod nisi celeriter remedium apponatur ad unum inpetum corruent venti Debet modo XL libras monete currentis set necessario oportebit contrahere debitum in blado pro domus sustentatione usque ad XX libras Die dominica qua cantatur Oculi mei fuimus apud Vergeyum numerus monachorum qui debet ibidem esse XVIIJ dicit nobis decanus quod duo deficiunt qui sunt mortui divinum officium bene fit hospitalitas pari modo elemosina minime sed neglecta est fieri a tempore domi Jacobi de Bassey qui fuit longo tempore Decanus qui nunc est invenit multa edificia disrupta et discooperta tam in capite quam in menbris sicut in inventario inde confecto continetur que pro parte tam in capite quam in membris decanus qui nunc est reparavit et de die in diem reparare non cessat et adhuc sunt multa reparanda que vita comite reparabit Item dicit decanus quod tempore retroacto fuit quidam miles qui pro remedio anime sue contulit quosdam redditus sed pacifice non potuit domus habere quia erant de feodo domi ducis Burgondie tandem pueri dicti militis solverunt decano qui pro tempore fuit C libras ille decanus assignavit sacriste qui pro tempore fuit de reditibus ab antiquo ad mensam decani spectantibus C solid annuatim illos C solid repetit decanus qui nunc est a sacrista affirmans quod redditus sue mense ad alios usus non posset assignare sacrista vero qui redditus possidet de dicte reditibus non vult respondere set contra voluntatem decani ut asserit idem decanus retinet minus juste Item dicte decanus qui nunc est dicit quod decanus de Nongento qui tunc temporis quo in Vergeyo erat decanus contraxit debitum de CCC libris datis super hoc litteris sub sigillo conventus sigillatis in aurora die non vocato conventu set solummodo de consensu subprioris qui tunc temporis erat et cantoris ejusdem loci nomine Johannis de Alta Rupe supplicat decanus de Vergeyo quod ille CCC libre solvantur per illos qui solvere tenentur et quod domus de Vergeyo non sit lesa Item die mercurii post dominicam qua cantatur Oculi mei fuimus apud Laudonam sunt ibi tres monachi priore non computato divinum officium hospitalitas et elemosina bene fiunt ibidem ad honorem et laudem Dei sicut fieri est consuetum Prior qui nunc est molendina et edificia que erant reparanda reparavit et de novo aliqua edificavit habet necessaria usque ad fructus novos et sunt omnia in bono statu Diebus veneris et sabbati sequentibus fuimus apud Sanctum Marcellum Cabilonis ibidem fit divinum officium cum ceteris ad spiritualitatem spectantibus laudabiliter et devote temporalitas bene regitur et jura ecclesie bene defenduntur Interrogatus prior in presencia conventus si essent alique alienationes respondit quod non ymo circa LX libratas terre annui redditus de suo te[m]pore acquisivit dormitorium et refectorium que pre nimio vetustate corruerant de novo exintegro refici fecit aulam majorem dicti loci que ruine erat propinqua et plura molendina reparavit cetera per Dei gratiam sunt in bono statu Die dominica qua cantatur Letare Jherusalem fuimus apud Gigniacum prior non fuit presens invenimus per priorem claustralem et obedienciarios ejusdem loci quod sunt ibi XXXIIIJ monachi non computato priore quorum XXIJ sunt sacerdotes residui non injunximus priori claustrali et procuratori prioris ut cicius quam potuerunt de gradu in gradum ad sacros ordines faciant promoveri divinum officium hospitalitas et elemosina bene fiunt ibidem edificia et tecta bene sunt cooperta et jurisdictiones ejusdem domus bene manu tenentur Prior qui nunc est a toto conventu bene et laudabiliter est recommendatus nichil debet et sunt omnia in bono statu que pertinent ad priorem Questio de vestiario super quo conqueruntur cellerarius et camerarius dicentes quod non habent redditus ad onera pro tanto numero monachorum subp[ri]or tamen a decano in contrarium asserente Item fuimus in prioratu Nantuaci diebus mercurii et jovis post dominicam qua cantatur Letare Jherusalem et quia relatu aliquorum intellexeramus relationem factam anno lapso proximo per visitatores prioris ipsius super statu et prioratus ejusdem regimen et diffinitionem sequtam minime valuisse quia visitator idem subditus inmediate dicte domus Nantuaci manebat tanto diligentius inquisivimus veritatem et quia omnino tollatur anbiguitas et famosa su[s]picio reperimus hoc testificantes prioratum predict in spiritualibus laudabiliter vigere in temporalibus ubique prior nobis exibuit inventa[ri]um confactum sub forma publica IJa die postquam dicti prioratus []it possessionem et cujus copiam apud Clugniacum trans[misit] []m tenore constitutione Novellarum in quo quidem [inventar]io continetur tunc dicte prioratum teneri in debitis [IIII] quingentorum floren et insuper deficiebat in blado vino et pidantia usque ad novos fructus cum istud esset circa festum Omnium Sanctorum clausura aularum conventus et infirmarie et plurima alia edifitia destructa manebant non erant ibi aliqua utensilia camera coquine et cellarii in hospicio tali necessaria redditus in magna quantitate bladi et pecunie alienata manebant quedam ad vitam et alia ad tempus Ostendit nobis insuper quod debita minuavit hoc anno lapso ad IIII floren et hoc per litteras debitorum cancellatas et per creditorum quitacionis litteras publicatas et in tantum onera debitorum minuit et usuras defectum vini et bladi absque mutuo contrahendo ostendit nobis edificia per ipsum reedificata et alienata que ad prioratum revocavit et clare nobis exibuit quicquid relatum fuit anno lapso et plus quod hoc anno nulla vina habuit et tamen jam provisus est de eodem usque ad novos fructus et ultra quorum vinorum deffectus exclusus qua potest annuatim si male non adveniret ascendit ad summam CC floren item edificavit ad castrum de Belandor donjonem de duabus turribus rotundis nondum tamen perfectum set in perfectione intendit et intendet hoc anno et tamen quod factum est ascendit ad summam XII floren solvitque hoc anno pro diffinitione de antiquis debitis IIIJ floren Humberto de Insula domicello in prioratu autem de die edificat in diem incessanter aliorum debitorum onera supportavit et omnes defectus supplevit et hospicium minutum usque ad tempora oportuna non sunt redditus minuti set augmentati et jurisdictio in omnibus observata aliunde quoque domus non patitur []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter