utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02300005

Charter Number: 02300005
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Conques en Rouergue
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit præsentibus et futuris quod ego R de Verri cum consilio et assensu uxoris mee et filii mei Milonis in præsentia domni J abbatis Conchensis pro salute anime mee et parentum meorum dono et concedo in elemosina unum de tribus receptis quod habebam in domo de Chavannich pro decima carruce ipsius domus cum tribus militibus et infra non amplius Relinquo et decimatorem quem pro voluntate mea ponebam in decima de Chavannich et de Rore et concedo ut ipse prior ponat decimatorem quem voluerit sed non ponat aliquem hominem comitis et tantum terre juxta ecclesiam de Rore ut prior domum et orreum et curtim possit edificare Hujus rei testes sunt Eblo prior de la Cestat et G frater ejus et P Calbini capellanus ipsius abbatis D prior P de Castellet Hugo de Turci Odo capellanus Gillabertus Molineirus Constantius Major P de Inter Aquis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter