utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02300007

Charter Number: 02300007
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Conques en Rouergue
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1110
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
In Dei nomine ego Ligiardis comitissa secundum priorem donationem mariti mei Domni Widonis comitis de Salcio cum filio meo Eblone dono sancto Salvatori et sancte Fidi de Conchis atque domno Bonefacio abbati monachisque tam presentibus quam futuris ejusdem loci illum nostrum alodium quod dicitur Cavanicus quod ad me pertinet de hereditate parentum meorum cum omnibus possessionibus et terminis de parrochia de Goes cum terris cultis et incultis cum silvis pratis aquis et piscatoriis que prius in dominio habebamus et nichil ad opus nostrum reservamus set totum Deo et sancte Fidi concedimus sicut ad nos pertinet pro salute animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum Hoc totum libere et ingenue sit semper deinceps in perpetuum sub potestate et ordinatione abbatis et monachorum sancte Fidis Isti sunt termini de Cavanico et Gois del gado de Tremoil sicut vallis ascendit usque Alzoil ubi quatuor termini de bosco feriunt et inde usque ad Lava et ad Goes et deinde usque ad terram Pertu adam et usque ad combam del Soil de parte vero vallis ab inferiori capite de campo sancti Stephani usque ad vadum de Tremoil Piscaria et equalitas vallis et justicia quantum ad nos pertinet sit in dominio monachis sanctæ Fidis sicut supra nominatum est S Ligiardis comitisse et Eblonis comitis qui hanc cartam scribere jusserunt S Teicelini Sauri S Rotberti S Alberici et filii ejus Lamberti S Galterii de Fontanis Facta carta ista regnante Ludovico rege Francorum anno ab incarnatione Domini MCX
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter