utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02300007

Charter Number: 02300007
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Conques en Rouergue
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0910
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Lex Romanorum inprimis censuit hoc decretum ut si aliqui essent qui de facultatibus suis ecclesiis aut monasteriis pro remedio animarum suarum seu parentum aliquas darent fuisset eis libera potestas concessa in tantum ut data notarentur in kartis atque sic obnixe ac perpetualiter permanerent cum testimonio ac designatione nobiliorum virorum Idcirco ego Senegunda et filius meus Rodulfus abba pro remedio animarum nostrarum seu parentum nostrorum altari sancti Salvatori monasterio Concacensi hunc honorem damus post obitum nostrum quem de Ricardo de Super Undas ac de Bernardo de Malverio suo fratri ccc solidos empsimus Ergo ut sit notus hic honor monachis sancti Salvatoris atque divisus designamus ipsum notando in karta hac talibus designationibus designatur vero sicut currit ergo quidam rivus qui vocatur de Valle usque ad fontem de Ceresin in imo latere usque ad superiorem terminum que in vertice montis sistitur ac descendit usque in aqua que vocatur Cronauro ex alio vero latere currit rivus alius qui vocatur de Aliz in latere tertio extenditur via publica desuper rupes Sursum vero in medio plano damus unum boscum Ergo hec omnia damus ego et filius meus post nostrum discessum altaris monasterii sancti Salvatoris Conchacensis ut monachi omnia que infra isto terminos supradictos continetur teneant et possideant absque ulla contradictio simul cum terris cultis et incultis cum aquis et molendinis cum vineis Necnon etiam damus ecclesiam nostram qum vocatur de Vardes totam cum omnibus qum videntur nobis ibi haberi Similiter damus aliam nostram ecclesiam de Lescura totam Si quis vero bane cartam presumpserit contradicere excommunicatur maledicitur simulque sit dampnatus cum Juda traditore et cum diabolo hic et in perpetuum nisi resipuerit et ad emendationem venerit Hec carta regnante Carolo rege xii anno et scripta die veneris luna prima mense marcii Scripsit Benedictus S Senegunde et Rodulfi filio suo S Richardo S Bernardi S Richardi S Bonushomo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter