utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02320002

Charter Number: 02320002
Cartulary Title: Chartes de l'Église Saint-Pierre de Tonnerre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1156
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Hugo Decanus Tornodorensis salutem in Domino Novitis quod in nostra presentia constitutus Jobertus Longue roc de Tornodoro Soliarius et Jaquet uxor ejus recognoverunt eos vendidisse ad perpetuitatem heredibus defuncti Bernardi de Meso ad opus fundationis altaris quod fundaverunt dicti heredes in ecclesia canonicorum Tornodori pro remedio anime dicti Bernardi et antecessorum et successorum suorum pro triginta libris Turonensis de quibus dictus Jobertus et uxor ejus recognoverunt sibi esse plenam satisfactionem in pecunia numerata duas pecias terre arabilis quorum una sita est ad Cortinetum juxta terram Guillelmi dicti Espingat et altera sita est ad frigidam fontem juxta terram Ferrici de Tornodoro barbitonsoris a presbitero qui dicto altari desserviat vel a successoribus ejus pacifice perpetuum possidendas Promiserunt autem dicti venditores fide in manu nostra prestita corporali quod contra dictam venditionem per se vel per alias non veniet in futurum Tenenturque per ratam fidem dictas terras dictis heredibus vel presbitero qui dicto altari deserviet erga omnes ad usus et consuetudines Tornodorenses garantire Et quantum ad hec tenenda et observanda dicti Jobertus et Jaqueta jurisdictioni nostre se supposuerunt quod nos ipso ex communicaremus ubicunque se dimittent vel transferrent In cujusdem rei testimonium ad petitionem dictorum Joberti et Jaquete presentibus litteris sigillum nostrum diximus apponendum Actum anno Domini MC Quinquagesima sexto die martis ante Nativitatem Domini
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter