utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02330002

Charter Number: 02330002
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Foundation
Date: 0826
Date Type: Internal, A.D., Regnal

map View Map
Charter:
Pippinus gratia Dei Rex Aquitanorum Cum locis divino cultui mancipatis ob divine servitutis amorem opem congruam ferimus et regium morem decenter implemus et id nobis profuturum ad eterne remunerationis premia capessenda veraciter credimus Notum igitur esse volumus cunctis fidelibus nostris Episcopis videlicet Abbatibus virisque inlustribus Ducibus Comitibus Vicariis Centenariis eorumque junioribus necnon Missis nostris per universum regnum nostrum discurrentibus seu etiam ceteris fidelibus sancte Dei Ecclesie nostrisque presentibus scilicet et futuris quia adiit serenitatem culminis nostri Venerabilis Hilbodus Abba ex monasterio sancti Filiberti ubi ejusdem preclarissimum venerabile corpus requiescit Obtulit obtutibus nostris preceptum de sex navibus a genitore nostro compactum in quo continebatur quod ob amorem Dei et venerationem ipsius Sancti immunes ab omni teloneo que per alveum Ligeris Helerium Carim Vincenna vel per cetera diversa flumina ob necessitates ipsius monasterii fulciendas discurrerent eidem concessisse monasterio ut scilicet teloneum quod annuis recursibus fiscus ex ipsis navibus jure exigere poterat in elemosina sua ibidem concessisse Postulavit itaque clementiam nostram ut morem sequentes paterne auctoritatis nostram firmitatis gratia jungeremus auctoritatem Cujus precibus in venerationem sancti Filiberti nobis annuere et hoc preceptum munificentie nostre eidem monasterio fieri libuit per quod jubemus atque decernimus ut absque ullius judiciarie potestatis inquietudine aut telonario orum detentione liceat eidem Abbati suorumque successorum ob necessitates predicti monasterii et monachorum ibidem Deo servientium fulciendas cum eisdem sex navibus libere ire et redire sive per Ligerem Helarium Carim Dordoniam Garonnam etiam et per cetera flumina regni nostri et quarumlibet civitatum oppidorum portuum oris appulerit nullus ab eis aut ab hominibus qui eis presunt teloneum hoc quod vulgari sermone dicitur ripati cum aut portaticum aut salutati cum aut cespaticum aut cenati cum aut porti orem aut laudati cum aut tranato cum aut ullum occursum aut ullum censum vel ullam redhibitionem vel ceterorum hujusmodi publicas functiones qui diversis nominibus vulgariter nominantur quisquam aut accipere aut exigere penitus audeat sed potius [ut premissum est] remota cujuslibet licita contrarietate vel detentione per hanc nostram auctoritatem libere ire et redire et necessitates ipsius cenobii absque alicujus fidelium nostrorum obstaculo procurare Quod si mercandi vel vendendi gratiam quolibet loco moris est facere expedierit id nihilominus absque alicujus impedimento facient et nihil ab eis prorsus de his que superius comprehensa sunt a quoquam exigi presumatur Et ut hec inviolabilem obtineat firmitatem manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione signari jussimus Signum Pippini Regis Ego Saxbaudus Diaconus recognovi et subscripsi Data quintodecimo Kalendas Junii anno XIII Imperii Domni Hludovici Serenissimi Augusti et XII regni nostri Actum in Petreficte palatio in Dei nomine feliciter amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter