utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02330004

Charter Number: 02330004
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0845
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei Rex Regalis Celsitudinis moris est fideles suos donis multiplicibus et honoribus ingentibus honorare atque sublimare Proinde morem parentum Regum videlicet predecessorum nostrorum sequentes libuit Celsitudini nostre quemdam fidelem nostrum Vivianum dilectum et amabilem nobis Comitem de quibusdam rebus nostre proprietatis honorare atque in ejus juris potestatem liberalitatis nostre gratiam conferre Idcirco noverit experientia atque industria omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum quia concedimus eidem fideli nostro Viviano ad proprium quasdam res juris nostri sitas in pago Andigavense super fluvium Ligeris Monasteriolum quod vocatur Conaldus ubi Sanctus Maxentiolus corpore requiescit Memorato monasteriolo cum omni integritate vel suis omnibus appendiciis cum domibus edificiis mancipiis terris vineis pratis silvis aquis farinariis aquarumve decursibus vel etiam quicquid ad supradicto monasteriolo juste et legaliter pertinere videtur predicto fideli nostro Viviano per hanc nostre auctoritatis conscriptionem concedimus et de nostro jure in jus ac potestatem illius solemni donatione transferimus Ita videlicet ut quicquid ab hodierno die et tempore exinde pro sua utilitate atque commoditate jure proprietario facere decreverit liberam et firmissimam in omnibus habeat [] vendendi seu commutandi necnon etiam heredibus relinquendi [] donationis auctoritas perpetuam obtineat firmitatem manu nostra subter firmavimus et anuli nostri impressione signari jussimus Signum Karoli gloriosissimi Regis Ego Jonas Diaconus ad vicem Hludovvici recognovi et subscripsi Data XIIII Kalendas Novembris anno VI Indictione VIII regnante Karolo gloriosissimo Rege Actum Redonis civitate in Dei nomine feliciter amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter