utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02330013

Charter Number: 02330013
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0842
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
In Nomine Domini nostri Jesu Christi et Dei eterni Hlotharius divina ordinante providentia Imperator Augustus Decet imperialem sublimitatem ut devote sibi famulantium precibus pietatis sue aurem accommodet et effectum concedat quatinus in suis obsequiis eorum animos semper reddat adtentiores Igitur omnium fidelium sancte Dei Ecclesie ac nostrorum presentium videlicet et futurorum noverit industria quia Matfredus vir inlustre Comes ac Ministerialis noster petiit excellentiam nostram ut cuidam vassallo nostro Immoni nomine aliquantum ex rebus juris nostri quibus ipse in pago Lugdunense ordine possidebat beneficiario ad proprium concederemus ac per preceptum nostrum largiretur Cujus petitioni libentissime adquiescentes has nostre mansuetudinis litteras fieri decrevimus per quas memorato Immoni in prescripto pago Lugdunense et in villa Buciaco mansum domini catum unum cum capellam et alios mansos septem et inter Lupiniacum et Vialcum mansos domini catos duos cum capellam et alios mansos sex cum pertinentiis et adjacentiis eorum cum terris videlicet campis cultis et incultis vineis silvis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus molendinis exitibus et regressibus necnon et mancipiis utriusque sexus ibidem juste et legaliter pertinentibus ad proprium concedimus et de jure nostro in jus ac dominationem ipsius Immoni transfundimus jure hereditario ad habendum ut faciat inde potissima a nobis percepta licentia quicquid elegerit vel voluerit absque alicujus potestatis contradictione vel repetitione seu qualibet refragatione Ita tamen ut nusquam a nostra discedat fidelitate sed immobiliter in nostris perseveret obsequiis absque aliqua tergiversatione Et ut hec auctoritas rata et stabilis permaneat manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione adsignari jussimus Signum Hlotharii Serenissimi Imperatoris Ego Erkambaldus notarius ad vicem Agilmari recognovi et subscripsi Data XVIII Kalendas Januarii anno Christo propicio Imperii Domni Hlotharii piissimi Augusti in Italia XXIIII et in Francia IIII Indictione VI Actum Duira Palatio Regio in Dei nomine feliciter amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter