utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02330014

Charter Number: 02330014
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Royal Assent
Date: 0847
Date Type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Archives de Saône-et-Loire - H 177 - 2 (p.1)
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei Rex Regalis Celsitudinis moris est fideliter sibi famulantes donis multiplicibus atque honoribus ingentibus honorare atque sublimare Proinde nos morem parentum Regum videlicet predecessorum nostrorum sequentes libuit Celsitudini nostre fidelem quemdam nostrum Hriculfum vassallum videlicet Vuarini inlustri Comitis nostri de quibusdam rebus nostre proprietatis honorare atque in ejus juris potestatem liberalitatis nostre gratiam conferre Unde noverit experientia atque utilitas omnium fidelium nostrorum tam presentium quam futurorum industria quia concessimus eidem fideli nostro Hriculfo nomine ad proprium quasdam res nostre proprietatis que sunt site in pago Lugdunense in loco qui dicitur ad Sanctum Benignum colonicas quatuor cum mancipiis desuper commanentibus vel aspicientibus et in loco nuncupato Vallis colonicas quatuor cum mancipiis desuper commanentibus vel aspicientibus Memoratas itaque res cum mancipiis cum domibus ceterisque edificiis terris cultis et incultis pratis vineis silvis pascuis aquis aquarumve decursibus exitibus et recessibus et cum omnibus adjacentiis suis predicto fideli nostro ad proprium concedimus et de nostro jure in jus et dominationem ejus solemni donatione transferimus ita videlicet ut quicquid prefatus fidelis noster Hriculfus de memoratis rebus et mancipiis jure proprietario facere ordinare atque disponere voluerit vendendi donandi commutandi libero in omnibus potiatur arbitrio faciendi Et ut hec auctoritas largitionis nostre per curricula annorum inviolabilem obtineat firmitatem manu propria nostra eam subter firmavimus et anuli nostri impressione adsignari jussimus Signum Karoli gloriosissimi Regis Meginarius Notarius ad vicem Hludovvici recognovi et subscripsi Data VIII Kal Septembris anno VIII regnante Domno Karolo Rege Indict X Actum Silviaco palatio in Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter