utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02330037

Charter Number: 02330037
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0971
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
In nomine Dei summi eterni Ego Albericus Comes cogitans de Dei misericordia ut pius Dominus et misericors animam meam et animam patris mei et matris mee de penis inferni liberare dignetur Dono ad casam Sancte Marie et sancti Philiberti Trenorciensis et monachis ibi degentibus tam presentibus quam futuris [quem locum Domnus Stephanus Abba ad regendum habere videtur] aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa que Lancus dicitur Hoc est septem mansi cum servitiis cum vineis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus cum servis etiam Norbot et Raimbert Eldrado cum filiis suis Aschirico et Roberto et sorore Huncbergia Duranno quoque cum suis nepotibus Debent autem supradicti [] mansi in festivitate beati Johannis unusquisque arietem unum et in festivitate beati Martini unum porcum et duos solidos et duabus aut tribus vicibus preter supradicta in anno servitium in denariis vel in alia qualibet re secundum meum velle Omnia hec et ex omnibus quesitum et inquirendum totum ad integrum dono et concedo ad ipsam casam Dei et monachis [] dixi Eo tenore ut quamdiu advixero usum et fructum exinde habeam Et in festivitate Sancte Marie IIII Nonas Februarii duodecim denarios in vestitura persolvam post meum vero decessum ad ipsum locum cum omni integritate proveniant Interdico ut nullus Abba nec ulla emissa persona nulli umquam liceat beneficiari nec in precaria mittere Quod si fecerit iram Dei incurrat et parentes mei propinqui supradicte res recipiant Si quis autem elemosina ista contradixerit ex auro libram unam componat et hec elemosina firma ac stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Matiscone villa publice in curia nostra Signum Alberici Comitis qui hanc elemosinam fieri et firmare rogavit Signum Leotaldi Signum Alberici Signum Ermentrudis conjugis sue Signum Odoldrici Signum Humberti Signum Theotberti Signum Formaldi Signum Leterii Signum Uguoni Signum Manasse Signum Raculfi Signum Drogoni Signum Odiloni Item Uguoni Signum Ebrardi Signum item Ebrardi Data per manum Jordanis Sacerdotis feria VII nonodecimo Kalendas Februarii Anno XX regnante Lotario Rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter