utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02330038

Charter Number: 02330038
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0950 - 0999
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Si locis divinis cultibus mancipatis nos nostræque subdiderimus emolumentum nobis exinde speramus adfore Quapropter per voluntatem Dei et vicinorum adsensum Ego Sienildis nec non et filius meus Sichardus donamus sanctæ Dei genitrici Mariæ necnon et sancto Philiberto sanctoque Valeriano Trenorcensis Monasterii ubi domnus Abba Stephanus præesse videtur atque de nostro dominio in illorum jus ac potestatem transfundimus quendam mansum indominicatum cum supposita domo necnon et vineis campis pratis silvis aquis exitum et regressum quicquid ad ipsum mansum pertinere videtur Est autem in pago Matisconense situs in villa quam Romaniscas dicunt habens has terminationes scilicet a mane sancti Laurentii terram a meridie viam communem a sero terram comitatus a Septentrione viam publicam In præsenti autem donamus eis quandam vineolam loco vestiture talibus determinatam vestigiis a mane via publica a medio die Auscisus et heres sui a sero heres Costabuli a circio sanctus Vincentius extat Hoc tamen tali tenore ut quamdiu vixerimus usum exinde habeamus excepta vestitura Accipimus autem a rectoribus præfati monasterii quamdam ecclesiam sancti Petri in jam dicta villa locatam cum omni re ad se pertinente loco præstaria solventes in censu Assumptione sanctæ Mariæ Solidos V omnibus annis absque ulla retardationis mora Hoc autem cepimus tali conventu interposito ut si aliqua prævalens potestas jam sæpe dictam ecclesiam calumpniare vel molestare præsumpserit occasionem sibi quolibet ingenio vindicans prædicti fratres sua recipiant nemine contradicente ne aut nos peccati incurramus maculam aut sub nostro velamine sancta Dei genitrix propria perdat Ego Sicardus Levita fieri jussi S Siyneldis et Linardi qui consenserunt S Alberici Comitis S Ermentrudis Comitissæ Leotaldus Subdiaconus Arembertus Archidiaconus S Raculfi S Vulrici S Adalardi S alterius Adalardi S Teutolfi S Teutberti S Vuicardi S Erpini S Siuvaldi S Ricardi S Richerius Data per manum Wagonis Cancellarii Regnante Lothario Rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter