Charter Document - 02330048
Charter Number: 02330048
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1056
Date Type: Internal, A.D., Regnal
View Map
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1056
Date Type: Internal, A.D., Regnal
View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Falco de Jaliniaco notum facere disposui omnibus circumquaque manentibus tam futuris quam presentibus quoniam ego ipse peccatorum meorum necnon et predecessorum meorum multitudinis reminiscens in corde meo disposui quantulam cumque elemosinam facere de beneficiis michi a Deo collatis scilicet pro emundatione peccatorum nostrorum et adeptione celestium gaudiorum quod et feci Audieram enim a sapientibus quia sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum Quapropter dedi Beate Marie Genitrici Dei et Domini nostri Jesu Christi atque Beato Valeriano necnon et inclyto Philiberto ac beatissimis reliquiis Trenorchiensis monasterii et monachis ibidem morantibus per manum domni Willelmi fratris mei et ejusdem loci Abbatis quidquid in possessione michi fuerat ab aqua Tessia in antea usque Tresalium et omnia quecumque in Tresalio intus et deforis in dominio meo possederam Scilicet in contaminiis in molendinis in olchis in ordeis in avenis in denariis in gallis fuaciis Insuper pottas ejusdem Tresalii et reditus earum preter milites et fedos eorum Quartam vero partem Ecclesie absque calumnia insuper dedi cum secretania et omnibus appendiciis suis Alodium autem ejusdem Ecclesie supradictis monachis habere concessi eo tenore quod ipsi fevatores qui tunc temporis reliquas partes ejusdem Ecclesie tenebant vel subsequaces eorum tenerent cum monachis supradictis omnibus aliis postpositis emptoribus levius concordarent et sic monachi in perpetuo possiderent Dedi etiam pratum Viscumtale et mansum de Bordis et in omnibus boschis meis quicquid eis necessarium fuerit tam ad calefaciendum quam ad domos suas edificandum et ad porcos suos etiam depascendum Hec omnia predictis monachis libere concessi habere et quiete perpetuo possidere Remoto omni viatore sine Preposito et mala toltia absque mala consuetudine vel mei vel successorum meorum Concedente et auctrice uxore mea Beatrice ex cujus conjugio hec omnia cum aliis honoribus mihi provenerant Filiis meis Gulferio atque Itherio concedentibus atque laudantibus Signum domni Wuillelmi Abbatis Signum Armanni monachi filii Vicecomitis de Polognac S Pontii monachi S Guidonis monachi S Gathardi de Carel S Franconi Viatoris S Anselmi Grossi S Petri Lungigula Signum domni Falconis S Beatricis uxoris sue S Gulferii S Itherii filiorum suorum S Bladini de Vallerias S Ainonis de Chavaroca S Arthaldi S Stephani Presbyteri S Hugoni de Castel S Eldradi de Becciaco S Fulconide Gleneglis S Letaldi Hoc donum et hanc elemosinam Domino Falcone multum deprecante et multum elaborante laudavit et confirmavit domnus Stephanus Arvernorum Episcopus residente eo et Ordines suos faciente in sede sua que dicitur Bilom et eodem excommunicante et anathematizante omnes quicumque hoc donum vel elemosinam infringere temptaverint ut cum Juda traditore et Dathan et Abiron in inferno sine defectu penas perpetuas luant Signum domni Stephani supradicti Episcopi + S Falconis Archidiaconi S Stephani Cantoris cognomento Afichet S Emenonis Archibresbyteri S Faramundi S Bernardi de Baig Data est hec charta per manum Wuillelmi Presbyteri Anno ab Incarnatione Domini MLVI Indictione VIIII Epacta I Concurrente I Regnante Heynrico Rege in Francia anno XXVI