utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02330053

Charter Number: 02330053
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Royal Assent
Date: 1075
Date Type: Internal, A.D., Regnal

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Philippus Dei misericordia Rex Francorum Cum omnis sollicitudo Catholicorum Regum duas principaliter habeat partes unam protegendi alteram prohibendi protegendi scilicet bonos prohibendi vero malos utriusque tamen effectus videtur divinis auctoritatibus convenire Hinc enim voluntas fidelium ad celestia promerenda sublimiter adjuvatur inde vero a veris Regibus diabolo verissime repugnatur Ex quibus medium illud divinis commendatum paginis preceptum voluntarie perficitur quo fideles cuncti assidue orant non modo pro Regibus verum etiam pro omnibus in sublimitate constitutis Quocirca nos quoque transactis pueritie nostre annis in quibus alternaverunt et labores regni propter infidelitates quorumdam et prosperitates nostre propter solam benignitatem Dei considerantes quia si tantus quis fuerit re ac nomine quantus et orbis omnis tamen morti mundana gloria cedat placabilem nobis fieri Dominum ac Salvatorem nostrum misericorditer speramus si locis ei sacratis ipsique servientibus quietem et salubrem stabilitatem non modo in presenti verum etiam in futuro sollicite preparamus Unde noverit nostrorum fidelium universitas Petrum Abbatem Trenorciensis cenobii quod est constructum in honore Sancte Dei Genitricis ubi etiam beatus Martyr Valerianus et gloriosissimus Confessor Filibertus corpore quiescunt quesisse a nobis et querendo impetrasse ut privilegia olim ab antiquis Francorum Regibus Karolo scilicet et Ludovico loco Trenorciensi sublimiter facta nostra sublimitate innovata firmarentur Preterea quoniam mundus iste erga eos qui volunt pie vivere semper alternat nunc precipue cum jam pene nemo est qui non sapiens ac prudens malit videri quam esse Quia quoque Majestatem nostram a quibusdam sollicitari audierat querentibus locum ipsum [quod nimis grave videtur] sibi a nostra sublimitate donari visum est supradicto Abbati et sibi commissis fratribus donum simulque privilegium a nobis querere quo loco in libertate illa qua ab antiquis Regibus olim fundatum ac stabilitum fuerat deberemus firmiter constituere et nunquam in alterius potestate ditione vel dominio dono vel factione aliqua verborum permitteremus aliquatenus devenire Cujus petitioni eo libentius cessimus quo etiamsi minus peteretur ultro a nobis offerendum fore cognovimus Presertim cum locus ipse Domino Salvatori et beate Genitrici Sanctorumque reliquiis condonatus ita ipsorum Regum rogatu apostolica sit auctoritate munitus ut qui eum ad aliquos proprios usus subdi voluerit non modo mundanis nostris legibus quod primo semel Deo donatum est revocando verum etiam dissimulato quod ibi positum est anathemate divinis simulque Apostolice Sedis auctoritatibus reipsa cognoscatur omnimodis obviare Sed hec hactenus propter futurorum cautelam ad demonstrationem dicta sint jam vero que sequuntur ad ipsius cause utilitatem auctoritate nostra proficiant Igitur privilegio nostre regie auctoritatis confirmamus et condonamus beate Dei Genitrici et beatis Valeriano Philiberto et aliorum Sanctorum reliquiis que in ipso loco continentur et predicto quoque Petro Abbati et monachis in eodem loco professis presentibus et futuris omnia que in preceptis gloriosissimorum Regum sunt inserta id est predictum locum et omnes res ei adjacentes vel ad eum pertinentes cum omni libertate omnes quoque res que olim a fidelibus predictis Sanctis collate sunt quolibet modo inde abstracte sint dona etiam omnia predecessorum nostrorum Regum privilegia quoque Regum necnon etiam res in privilegiis designatas cum omni integritate et plenitudine eternaliter ad habendum et jure ecclesiastico possidendum condonamus et condonando concedimus Privilegia equidem Apostolice Sedis privilegium quoque Episcoporum quia deprecatione Regum ad libertatem loci facta sunt sinceriter conlaudamus et conlaudando firmamus Donum etiam beate Dei Genitrici et predictis Sanctis sepe dicto quoque Abbati ac fratribus loci facimus et hoc donum privilegio et regio edicto firmamus nunquam nos vel aliquem heredum vel successorum nostrorum donum aut testamentum vel aliquid quod libertatem tanti loci impediat alicui persone cujuscumque potestatis vel ordinis esse facturos sed semper locum illum Domino Salvatori et beate Genitrici necnon et Sanctis quorum est reliquiis insignitus monachisque ibidem professis hoc nostro privilegio et dono munitum permanere perpetuo constituimus et constituendo firmamus Ut autem hoc nostrum edictum a Francorum Regibus perpetuo custoditum permaneat auctoritate Episcoporum nostrorum firmare et corroborare fecimus Si quis autem temeraria presumptione cecaque cupiditate hoc privilegium quod Dei et nostra auctoritate firmamus in aliquo infringere presumpserit sciat se reum majestatis Francorum et auctoritate Episcoporum nostri regni quoadusque ab inlicita presumptione quiescat anathematis vinculo obligatum Hanc igitur sanctionum evidentissimam confirmationem manibus sacrorum presentium Pontificum subternotatam absentium quoque Consacerdotum auctoritate et consignatione fulciri et insigniri postulamus et postulando precipimus Ut autem hoc nostre providentie decretum in Dei nomine firmitatis obtineat vigorem manu nostra propria eum firmavimus et bullis nostris subinsigniri jussimus Signum Manasse Remensis Archiepiscopi S Tetbaldi Suessionensis Episcopi S Elinandi Laudunensis Episcopi S Rabodi Noviomensis Episcopi S Widonis Belvacensis Episcopi S Engelardi Silvanectensis designati Episcopi S Aganonis Augustidunensis Episc S Frederici Dapiferi S Waleranni Camerarii S Ervei Magistri pincernarum S Hugonis Constabularii S Domne Berte Francorum Regine S Domni Philippi Francor Regis S Domni Hugonis fratris Regis Francorum S Stephani Comitis S Ivonis Comitis S Wilelmi Suessionensis Comitis S Landrici Matiscensis Episcopi Ego Lodovicus Francorum Rex hoc preceptum laudo et confirmo Datum publice in palatio nostro in castello Sancti Medardi ad orientalem plagam non longe ab urbe Suessionis anno Incarnati Verbi MLXXV anno vero regni nostri XVII Goiffridus Parisiorum Episcopus Regis Cancellarius concedendo legi et relegendo laudavi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter