Charter Document - 02330080
Charter Number: 02330080
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Royal Assent
Date: 1146
Date Type: Internal, A.D., Regnal
View Map
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Royal Assent
Date: 1146
Date Type: Internal, A.D., Regnal
View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ludovicus Dei gratia Rex Francorum et Dux Aquitanorum Ad regie dignitatis spectat officium Ecclesiarum libertatem integre conservare et earum partiter possessiones ac jura pia protectione tueri Quo nimirum intuitu Trenorcensium monachorum justis petitionibus adquiescendum esse decrevimus ut libertatem immunitatemve que Trenorcensi cenobio a predecessoribus nostris Francorum Regibus pia quadam devotione concessa est necnon et omnia que a presignatis Regibus eidem monasterio benigne collata sunt nos quoque auctoritatis nostre precepto tam ipsis quam ipsorum successoribus in perpetuum concederemus et concedendo firmaremus Notum igitur facimus universis et presentibus pariter et futuris quod prefate Ecclesie monachis in ea professis ipsorumque successoribus in posterum universa que ex dono vel concessione predecessorum nostrorum Regum obtinent vel obtinere debent secundum quod in eorum preceptis scriptum habetur cum omni integritate et plenitudine eterni taliter ad habendum et jure ecclesiastico possidendum concedimus et libertatem quoque eamdem in omnibus absque omni diminutione et immutatione omnimode confirmamus De quibus omnibus que vel ad possessiones pertinent vel ad libertatem loci respiciunt nonnulla que frequentiori semper sunt hahenda memoria presenti pagina placuit annotare et succincta enumeratione subscribere De possessionibus quidem ipsum locum et omnes adjacentes ei vel ad eum pertinentes cum omni libertate Annale quoque mercatum per dies quatuor tribus temporibus anni et teloneum ipsius mercati ut a nulla impediatur judiciaria potestate et omnes denique res que olim a fidelibus prenominato monasterio collate sunt Libertatem autem secundum preceptum gloriosissimi Regis Francorum Philippi avi nostri totam concedimus ut nunquam nos vel aliquis heredum vel successorum nostrorum donum aut testamentum vel aliquid quod libertatem tanti loci impediat alicui persone cujuscumque potestatis vel ordinis faciamus sed semper locus ille Domino Salvatori et beate Genitrici necnon et Sanctis quorum est reliquiis insignitus monachisque ibidem professis hoc nostro privilegio et concessione munitus liber immunisque permaneat Concedimus etiam eis immunitatem sexcentorum solidorum quam Carolus Imperator et ceteri Reges post ipsum concesserunt Jubentes pariter ut nullus nostrorum vel successorum Dux vel Comes seu Vicecomes aut Vicarius aut Missus discurrens in predicta immunitate aut monasterio a nobis et antecessoribus nostris collata exquirere aut mansionaticum aut pala fraudum aut eulogias presumat Nec eorum quippiam ab eorum servis colonis seu francis super eorum terram commanentibus exigere in publicis mercatis sive de fratrum negotiis sive de suis teloneum aut ullam exactionem Neque in mari sive in Ligeris fluvio aut Rhodano seu Sagonna aut Dou vel ceteris fluminibus navigantibus aut littoribus commorantibus exigere audeat aut presumat aut navati cum aut cespitaticum aut portaticum neque in terra rotaticum neque in tabernis ullam exhibitionem Privilegia denique Apostolice Sedis privilegia quoque Episcoporum que ad libertatem seu defensionem loci facta sunt sinceriter conlaudamus et conlaudando firmamus Precipimus insuper nostra regia auctoritate ut nemo Antistitum vel Comes aut aliqua laicalis potestas in prefato loco placitum constituere aut tenere audeat nisi ab Abbate invitatus Quod nostre confirmationis preceptum ut perpetue stabilitatis obtineat munimenta scripto commendari sigilli nostri auctoritate muniri nostrique nominis subter inscripto charactere corroborari precepimus Actum publice apud Eduam civitatem anno ab Incarnatione Domine millesimo centesimo quadragesimo sexto regni vero nostri decimo adstantibus in palatio nostro quorum nomina sub titulata sunt et signa Signum Radulfi Viromandorum Comitis Dapiferi nostri S Wilelmi Buticularii S Matthei Camerarii S Matthei Constabularii Data per manum Cadurci Cancellarii