utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02330106

Charter Number: 02330106
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1165 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei in Christo fratri J Pictaviensi Episcopo salutem et apostolicam benedictionem Abbas sancti Philiberti de Trenorcho indicavit nobis Clericos de castello Losduno olim in Parrochia S Petri quæ pertinet ad monasterium S Philiberti contra voluntatem suam fundasse Ecclesiam Qua de re cum ante Legatum nostrum Stephanum Cardinalem querimoniam Pictavis promulgasset diu inde habita ventilatione tandem cognita veritate sicut in carta vestræ confirmationis vidimus Stephanus una tecum et cum G Burdegalensi Archiepiscopo sub anathematis interminatione prohibuit ne de eadem Ecclesia ulterius aliquid sine concessione Abbatis fieret Cæterum illa interminatione contempta prædictus Abbas eandem Ecclesiam iterum contra voluntatem suam [te nil contradicente immo consentiente] exædificari conqueritur Unde nos Legati nostri decreta quæ justa videntur confirmantes apostolica te auctoritate monemus ut sicut cum præfato Stephano ita iterum ne Ecclesia illa invito Abbate construatur sub anathemate interdicas atque prohibeas Porro si hæc contempseris et Ecclesiam sicut a Legato nostro a te ab Archiepiscopo et a nobis quoque præsenti auctoritate decretum est non omnino inter dixeris procul dubio sævientem Apostolicæ districtionis virgam et tuos ausus duriter re verberantem senties Hæc igitur quæ præcipimus incessanter exequere et postmodum si cum justitia adversus Abbatem hac in causa te reclamare posse confidas in futura Synodo ad nos omnem justitiam habiturus venias
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter