utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02330107

Charter Number: 02330107
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1181 - 1185
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Lucius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et monachis Trenorchiensibus salutem et apostolicam benedictionem Religiosis viris annuere et eorum justis postulationibus consensum facilem impertiri et ordo juris exigit et charitas postulat ordinata Audivimus sane quod cum inter vos et burgenses Trenorcienses super quibusdam consuetudinibus controversia verteretur tandem fuit per venerande memorie Lodoicum tunc Regem Francorum amicabili compositione decisa Cum igitur nolumus ut ea que compositione amicabili sopiuntur in scrupulum recidive questionis emergant tandem compositionem sicut facta est et ab utraque parte recepta et in ipsius Regis scripto autentico plenius continetur auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani XVIII Kalendas Februarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter